De Chelidonio. Cap. CLXX.
CHelidonius vel Chelidonia Germanic. Schwalmenstein, lapillus est opacus aspectu ingratus, figura hemispherica, semper intrinsecus cauus est, quamobrem tenuis est. In conuexa superficie plerumque colorem pullum dilutiorem, quam Galli tané vocant, in caua purpureum nigris iniectis maculis habent. In ventre iuuenum hyrundinum reperitur. Authore Plinio, matres exclusis pullis hunc lapidem deuorandum dant. Cum autem pulli lapillos hos habent, ita insident nido vt rostra coniungant. Dum eximuntur, viribus carent, secundum nonnullorum opinionem, nisi matre absente, & antequam primogenius pullus terram contingat, eximantur. Bifariam discriminantur, aut enim ruffi aut nigri sunt. Qui nigricant saepe purpurei aliquid admixtum habent. Probatissimi substantia purissima sunt aureisque guttis ornantur. Splendent omnes ac raro semine lini cui similes sunt maiores inueniuntur. Dum in vno pullo duo inueniuntur alter rufescit, alter rubescit. Dum vnus tantum reperitur is duorum vires habet. Ante aliquot dies à Gallo chelidonii lapidis nomine, tres lapillos rotundos & tenues pisi magnitudine emi, qui cum supradescriptis parum conueniebant, ac potius bufonii lapides minores videbantur. In conuexa superficie pallidum & subflauum habebant colorem, aiebat se eos ex hyrundinibus excepisse. Hyrundinum pullos aliquot aperui, sed nunquam lapides hos inuenire potui.