Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt–
[pagina 171]
| |
![]() In arenis prope Dauentriam vicinaque loca, ac prope Luneburgum in aluminosis fodinis saepe inuenitur, linguamque serpentis serpentis satis eleganter refert, vt non mirum sit vulgo pro ea haberi. Rectius tamen pici linguam refert. Crassior pars lapidis lapidea est, quia lapidibus saepe innascitur vel adnascitur. Mucronata vero pars cornea videtur, atroque colore splendet vt sturni vnguis. Ga naar margenoot+Aliqui cum cerauniis hunc lapidem confundunt & fulminis iaculum existimant, propterea Germanicè à nonnullis donderkeil vocatur. Cardanus glossopetram Glottidem appellat, aliqui laminarum dentem putant & nominant, quia interdum dentatis marginibus inuenitur, à nonnullis Germanicè Naterzunglein dicitur. Colore variat, nam subalbida ex roseo colore conspicitur. Ga naar margenoot+Multi hunc lapidem magni faciunt ad venena & fascinationes prohibendas. Aiunt praesenti veneno veneficium sudore & madore prodere: sed ea facultas à me nunquam depraehensa est. Vilis satis est hic lapis ac paruo emitur. |
|