Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Lythantrace seu carbone lapideo. Cap. CLXVII.ETiamsi Lythantrax seu carbo fossilis, Germanicè steincol ignobilis sit, lapis tamen, quia Gagatis rudioris species videtur, nolui ipsius descriptionem praetermittere. Nullius fere ipsius in medicina vsus est, Fabris aerariis & ferrariis carbonis loco inseruit. Qui nobiliora opera prae manibus habent isto non vtuntur, quod pinguedint sua ferrum fragile faciat & inficiat. Hoc carbonis genere vtuntur Leodienses ad cibos coquendos, & frigoris iniurias hyeme depellendas. Ga naar margenoot+Aerem ita inficit, vt si quis non assuetus huic assideat igni, capitis dolores sentiat grauissimos, & nisi recentem ingrediatur aerem suffocari aut in apoplexiam incidere facile possit. Ga naar margenoot+Mixto oleo tritus hic carbo emolliri potest, eoque vnguento agricolae vites obinunt, ne earum oculi ab insectis erodantur. Varia fossilium carbonum genera reperiuntur. Nam prope Dresdam Misniae effoditur carbo Bituminosus mollis & fissilis. Bohemia etiam aliud genus fert nigrum ac in terra absumptum quod poliri non potest. Aliud genus durum fissile non procul à Dresda reperitur, item aliud cum pyrite aluminoso. Inuenitur carbonum fossilium maxima copia in agro & ciuitate Leodiensi, cuius basis tot antris excauata est, vt metus sit ne aliquando absorbeatur. Altera enim pars ciuitatis huiusmodi cauernas pro fundamento habet. Et sub ipso flumine amplissimo, fossorum auaritia flumini occasionem dedit, vt interdum multa fossorum milia extinguat & submergat. Demittuntur catenis ferreis inhaerentes in abyssum à superiori orificio duobus passuum milibus distans, miseri fossores ob rem vilissimam. Ga naar margenoot+Huius species putatur esse lapis Thracius, quem tamen alii gagatis speciem faciunt. Lege de his Doctissimi viri Andreae Libauii sententiam in tractatu suo de succino & gagate. |
|