Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijNatura, facultates, proprietates & qualitates succini. Cap. CLX.SVccinum astringens modicè igneae & calidae est naturae flauum calidius paulò albo, quod non tantum olei in se habet, esse videtur. A medicis album maiores habere vires quam flauum censetur.Ga naar margenoot+ Commendatur autem ad varios affectus. Si forinsecus gestetur pueros contra fascinationes nocturnaque terriculamenta tueri perhibetur. Ga naar margenoot+Ceruici alligatum succini frustum oculorum lachrymas fluxus & ophthalmias miraculi instar sanare à Myzaldo scribitur. Commansum album succinum linguam grata dulcedine ac nares odore fragrantissimo afficit. Ga naar margenoot+Cordi imprimis amicum est, propterea syncopen animi deliquia cordis palpitationem & pestem curat morbosque contagiosos abigit & cor contra omnia venena tuetur, Balsami enim instar spiritus cordis recreat viribus auget purosque reddit. Ga naar margenoot+Cerebro non minus quam cordi conuenit. Illud enim si nimio humore grauetur corrigit ac proinde vertiginem amouet Epilepsiam, apoplexiam, defectum memoriae, carum, letargum, ephialten, paralysin aliaque vitia quae à cerebro oriuntur non solum curat, sed ne quis in ea praecipitetur prohibet. Ga naar margenoot+Astmaticos à paroxysmo liberat, vrinae difficultate calculoque laborantes statim liberat. Ga naar margenoot+Hydropicorum asciticorum aquas miraculi instar breui, vrinae promotione educit. Gonorrheam, haemorrhagiam ac difficultatem intestinorum compescit, dentium dolores sedat, menses retentos ciet, vteri fluorem sistit. Vteri strangulatum peculiari vi prohibet & curat. Partum & vterum retinet illumque si difficilis fuerit facilem reddit, catarrhis morboque articulari medetur. Renes & matricem purgat, ventriculi vitia omnia corrigit eiusque tunicas ab infarctu vitiosorum humorum liberat, ac ne quid in eo putridi aut dolor oriatur prohibet. Ga naar margenoot+Ad cordis omnes affectus, pestem, venena morbosque contagiosos domandos, puluis sequens mirificè praestat. Recip. succini albi drag. 1. perl. praep. coral. praep. ana scrup. sem. ossis de corde cerui, rasurae eboris, cornu ceruini, ana scrup. vnum, terrae sigillatae, Boli ar- | |
[pagina 165]
| |
men. fol. auri ana scrupu. sem. fiat puluis subtilissimus. Dosis est à scrup. vno ad drag. vnam cum aqua appropriata vt melissae, tormentillae aut acetosae. Ad apoplexiam, epilepsiam, & catarrhos ad pectus decumbentes prohibendos multi praeseruantur sequenti puluere, ♃. succini albi drag. duas, spec. diarrh. dragm. vnam, diamarg. frigid. de gemmis ana dragm. semis cum aqua bethonicae detur drag. vna, altera à nouilunio die. Ga naar margenoot+Ad cerebri vitia omnia sequens puluis admirandae facultatis est, epilepsiam enim desperatam curat non solum in pueris, sed & in adultis. Ga naar margenoot+Vermesque omnes interficit, vnde saepe epileptici paroxismi oriuntur. ♃. succini albi drag. duas cranii humani, vngulae alcis, rad. peoniae maris sem. peoniae, sem. rutae, cimini, cinamomi, ana scrupulos duos, cinabrii montani scrup. vnum, fol. auri scrup, sem. margaritar. praeparat. corall. praeparat. an. scrup. semis, datur puluis iste ad scrup. vno ad scrup. duo cum aqua rutae, peoniae, cerasorum, aut bethonicae die proximo à nouilunio. Si pulueris forma non placuerit adiiciatur sacchari albi q.s. & fiant rotulae dragmas duas aut tres pendentes, quarum vna vesperi ante lecti introitum sumatur. Ante tamen vsum istorum semper purgatio praemittenda. Ga naar margenoot+Ad capitis defluxionem & tussim ac asthma decoctus puluis exhibetur cum aqua decoctionis guaiaci, ad dentium dolores decoquitur cum vino, ac vnciae duae decocti singulis diebus propinantur. Si calor adfuerit loco vini aqua melissae menthae aut cuscutae adhibetur. In puluerem redactum ex vino propinatur ad album vteri fluorem, ad gonorrheam ex ouo sorbili drag. vna praebetur vtilissime. Ga naar margenoot+Ex vino potatum grauidis gestationem fetus leuiorem reddit, calculum pellit miraculi instar si paliuri semen addatur; menses prouocat, ac vteri strangulationem sistit, partusque difficiles faciles reddit datum cum vino dragmae vnius pondere, id enim frequenti experientia comprobatum est: si parum croci addatur ac cum decocto arthemisiae exhibeatur praedictus puluis efficacior erit. Ga naar margenoot+Ad morbos articulares coquitur cum guaiaco, ad ventriculi robur conseruandum ac tunicis ventriculi humores adhaerentes exturbandos oculorum ac matricis renisque vitia emendanda celebrantur mirificè sequentes pillulae. Recip. suc. albi mast. ana drag. tres, extracti aloes simpl. dr. sex, agarici trochiscati drag. iij. aristolochiae rotundae verae vnc. ij. myrrhae vnc. j. croci vnc. semis, cum syrup. de bethonica fiant pillul. 9. ex dragma vna, ac dentur quatuor vel quinque circa lecti introitum. Succini fumus exceptus vtero eum decidentem in pristinum locum restituit. Naribus admotus strangulatum ipsius prohibet, ac cubiculis exceptus aeris putredinem corrigit, pestisque miasmata consumit eorumque nocumenta emendat.Ga naar margenoot+ Ga naar margenoot+Paratur ex succino oleum balsami instar ad omnia praedicta vitia admirabile, multoque efficacius puluere, hac ratione. Per descensum vehementi igne è succino nigrum oleum foetidum asphaltique odorem referens, exustum fluidum, liquido bituminis colore, consistentia vero oleo lini simile, depellitur. Id in retortam coniectum ac elicitum aurei coloris oleum odore suauius ac diaphanum longeque priori tenuius petrolei instar promit. Ga naar margenoot+Hoc postea per balneum distillatum aquei coloris oleum tenuissimum & ad omnis generis obstructiones reserandas aptissimum, adque epilepsiam, apoplexiam, paralysin, & vertiginem | |
[pagina 166]
| |
prohibendam & sanandam, hydropemque & calculum sanandum peridoneum praebet. Huius vires admirandae sunt, vt propterea Europeum Balsamum vocetur, ac veri Balsami loco haberi possit. Quicquid virium petroleo tribuitur huic multo magis tribui debet. Ga naar margenoot+Succini oleum alii aliter distillant. Sequens modus ceteris videtur facilior. Succini puluis humectatur lixiuio fortissimo ne intempestiue ascendat, postea cucurbitae aeneae imponitur, eaque aperto igni committitur, supraponitur illi alembicus, ac rostro, seu naso additur alter canalis vitreus, vt longiorem viam habeat oleum, ita enim melius extillatur. Extillatum inditur alteri concurbitae addita aqua quae committitur balneo mariae aut arenae, ita modestè extillatur iterum & rectificatur. Quinetiam tertia vice à nonnullis distillatur vt purius sit addito sale vel oleo salis.Ga naar margenoot+ Alii prima vice in spiritu vini soluunt, succinum macerant & deinde oleum extillant. Alii in aceto forti vel distillato. Alii per se lento igne distillant ac postea repetitis distillationibus per balneum rectificant.Ga naar margenoot+ A multis hic modus celebratur. Recipe fragmenta succini non subtiliter puluerisati lib. 3. adde pulueris silicum calcinatorum, aut arenae mundae lib. 4. imponas retortae lutatae eamque furno probe committe luto, addito vitreo recipiente cum aqua. Vrge igne lento & prodibit album oleum in aquam decidens. Dum flauescere incipit muta recipientem, idque seorsim collige donec rubescere incipiat. Id iterum seorsim collige alio recipiente. Atque noc modo tria habebis olea. Albi olei ex libra habebis vncias duas, flaui vnciam cum semisse, rubri vncias duas. Ignis fortior esse non debet eo qui requiritur vt ceta fundatur. Si maior fuerit ebullit. Vbi olea nactus fueris poteris illa rectificare & aquae instar limpida efficere. Ga naar margenoot+E succino etiam magisterium hac ratione paratur. Tunditur minutissime, huic affunditur spiritus vini vt soluatur. Solutum transfunditur aliudque affunditur quousque quod solui potest soluatur, ac per mensem digeritur. Postea aquae omnes tinctae igni soluuntur in auras, ita in fundo reses oleum magisterium est succini, quo cicatrices in facie delentur ac vertigines fugantur. Valet ad omnia ad quae oleum, ac eodem modo in vsum adhibendum est. Verum olei gutta vnica plus virium habet quam sex magisterii. Ga naar margenoot+Olei vsus hic est, ad aeris contagia, pestem ac catarrhos prohibendos nares oleo inunguntur, aut aliquot guttae gossipio excipiuntur, quod saepe naribus olfaciendi gratia adhibetur, ac praestantius est si gutta vna olei gariophillorum addatur. Ga naar margenoot+Eiusdem efficaciae tabellae sunt ex solo saccharo praeparatae adiectis guttis paucis olei succini. Ga naar margenoot+Praeseruant etiam tres guttae cum sale absinthii & aqua scabiosae, acetosae aut tormentillae quotidie sumptae à peste. Ac curant septem cum aqua card. bened. & sale arthemisia bibitae, quia sudorem potenter vel vrinam mouent ac virus omne expellunt. Ga naar margenoot+Ad apoplexiam & paralysin, vertiginem, incubum praeseruationis causa cum aqua Bethonicae, lauendulae, cerasorum, cinnamomi, tiliae vel saluiae aliquot guttae quotidie sumi possunt. Ga naar margenoot+Nam correptis loquelam restituit oleum, si statim 8 illius guttae cum praedicta aliqua aqua offerantur. Imo integrè curat si nucha & membra eo inungantur ac per aliquot dies eius vsus frequentetur ac pulsus temporum eo inungantur. Potest oleum vnguento | |
[pagina 167]
| |
appropriato misceri, eoque membra paralitica aut nerui contracti vt curentur inungi.Ga naar margenoot+ Ad vesicae vel renum calculum ac vrinae suppressionem vna aut duae guttae cum aqua pimpinellae, saxifragiae, Raphani, nasturcii, aut petroselini propinatae carculum pellunt ac obstructiones soluunt. Idque etiam fit si vmbilicus & perineum oleo inungantur. Ga naar margenoot+Dum difficile partus procedit sex guttae cum aqua arthemisiae & cinamomi facile fetum promouet. Ad quem etiam effectum pinguedine anguium miscetur eaque vmbilicus inungitur. Ga naar margenoot+Ad vteri strangulationem etiam guttae tres cum aqua menthae propinantur, ac nares & vmbilicus inunguntur, hoc enim modo facile restituitur mulier. Tres guttae cum aqua anisi sumptae alba menstrua sistunt.Ga naar margenoot+ Septem vero octidui spacio bis sumptae cum aqua pulegii retenta menstrua fluere faciunt. Ad eundem scopum tabellae ex saccharo cum aliquot guttis olei faciunt. Ga naar margenoot+Si quotidie sumantur guttae quatuor etiam caput frigidis catarrhis & vertigini obnoxium curant & roborant ac anhelitum liberiorem faciunt cordisque robur augent ne syncope afficiatur. Dantur autem singulis septimanis bis cum aqua appropriata vt dixi. Ga naar margenoot+In deliquio animi ceruix, nares & pulsus temporum inunguntur, ad vomitum orificium stomachi. Ga naar margenoot+Dum sanguinis sputo quis corripitur tres guttae bis in septimana cum aqua Tussilaginis offerendae sunt. Ga naar margenoot+Ad icteritiam tres guttae dantur cum aqua Celidoniae, ad visus obscuritatem cum aqua Eufrasiae. Ga naar margenoot+Ad colicam cum aqua menthae aut cinamomi. Ga naar margenoot+Ad febres cum aqua gentianae. Ad vermes cum aqua Tanaceti. Ga naar margenoot+Ad melancholiam cum aqua rorismarini mirabile est. |
|