Dignitas valor & vsus succini. Cap. CLXI.
PLinii testimonio taxatio succini propter dignitatem & authoritatem qua colebatur à Romanis, tanta fuit vt hominis quamuis parua effigies, viuorum hominum vigentiumque precia superaret. Domitius Nero in caeteris vitae suae portentis capillos quoque coniugis suae Popeae in hoc nomen adoptauerat, quodam etiam carmine succina appellando. Hodie coronas & vascula seu pocula ex succino parantur; illae brachiis ornandis & ad praeces numerandas, haec ad medicamenta singularia custodienda, mensasque ornandas, in vsu sunt. Vascula quae humani pugni magnitudine sunt ac rite elaborata 10 vel 16 Thaleris aestimantur, nisi caelaturae artificium singulare, materiae aestimationem multoties superet. Si figuras in se aliquarum rerum contineat succinum, à possidentis affectu aestimatur. fragmenta succini aliter aestimantur. Albi enim fragmenta 6. thaleris venduntur. Mixta ex albo & flauo succino, duobus thaleris. Nigra vero & impura medio thalero, imo etiam quadrante, si multum impuri contineant. Mixta fragmenta ad olei extractionem imprimis valent. Album enim succinum tantum olei non praebet, quia aridius, partibus videlicet oleosis vetustate exhalatis marisque frigiditate expressis. Valet etiam succinum ad vernicem faciendum quo pictores ac typographi vtuntur.