Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijGenera, loci natales, vbi inueniatur & qua magnitudine sit. Cap. CLIX.SVccini tria praecipua genera statuerem. Ga naar margenoot+Minerale, animale & vegetabile. Minerale id quod ex aura bituminosa vel ex oleo bituminoso eiusue puriore portione cencreuit. Ga naar margenoot+Animale quod ex animalium pinguedine indutatum est. Ga naar margenoot+Et vegetabile quod ex lachrymis arborum resiniferarum coaluit. Istorum succinorum innumerae sunt differentiae. Quia succi bituminosi in terra diuersi sunt, & resinae etiam plurimum inter se consistentia colore & odore differunt. Quemadmodum etiam animalium & piscium olea & pinguedines sunt differentes; ex quibus, dum à maris salsugine condensantur, variae species vel succini vel succino similes efformari possunt. Verum hodie quia aliqui omne succinum ab arboribus fluere, aliqui mineralem succum esse contenduntur, tantum quatuor illius differentiae statuuntur.Ga naar margenoot+ Vnum album seu candidum vix vnquam transparens, rarum caeterisque praeciosius, balsamo viribus simile odorem suauem & fragrantem spirans, alterum auri modo flauum & transparens plerunque, in quo varia animalcula insecta, festucae, herbarum arborumve surculi aut semina conspiciuntur. Id aliquando Chrysolithum, carbunculum hyacinthum vel topasion, reliquasque gemmarum differentias suo colore exprimit. Tertium variis coloribus ornatum, interdum transparens, interdum opacum. Quartum opacum variisque coloribus ignobilioribus vno vel pluribus foedatum. quod è pingui exhalatione bituminosa concurrente terrestri nitrosaque materia concretum est, ac interdum in agris inuenitur, aliàs omnes hae succini species in Sudinorum Oceano, marique Borussico ab incolis piscantur.Ga naar margenoot+ Dum enim Fauonius Caurus aut Trascias ventus spirat, tum succinum | |
[pagina 163]
| |
ad littora expellitur, ac piscatores nudi feruente maris aestu, illud reticulis, perticis affixis ingrediuntur, succinumque colligunt, pro quo tantum illis salis rependitur. Aiunt nonnulli in Sudinorum oceano vix triginta à littore stadiis sereno coelo, scintillare quiddam instar pellucidi bituminis in fundo maris, ac ad eum locum conuolare pisces. Ga naar margenoot+Hic succini scaturiginem vel congelatam & induratam massam montis instar arbitrantur, à qua fluctibus & tempestate maris disfractae particulae ad littora pellantur. Sed incerta haec omnia. Succinum in Balthico mari inter Sueui amnis & vistulae ostia inuenitur.Ga naar margenoot+ In continenti Islebiae aliàs massa humani capitis magnitudine in fodina inuenta fuit. Colligitur quoque in lacu salso non procul ab eo loco. In Prussia in littore Pucici sinus, non longe à monasterio oliua effoditur. Item in lacu quodam à mari remotissimo vbi veteris & nobilis familiae Truthsiorum à Wetshausen pagus est, distante ab oppido Rastenburg tribus miliaribus. Item prope Regiomontem Pruffiae interdum ex terra effoditur: sed maior copia ad littora Sudinorum colligitur. Theophrastus in Aethiopia, Xenocrates in Numidia, Assubaras iuxta Atlanticum mare & Nicias in Aegypto nasci tradunt. Ga naar margenoot+Verum illorum tempore locus natalis illis fuit ignotus. Primus Cornelius Tacitus vbi reperiatur satis pro sua aetate exactè describit, his verbis, Aestii populi ad dextrum Sueuici maris littus mare scrutantur, ac soli omnium succinum, (quod ipsi glessum vocant) inter vada atque in ipso littore legunt. Nec quae natura quaeue ratio gignat vt Barbaris quaesitum compertumue. Diu quinetiam inter caetera eiectamenta maris iacebat, donec luxuria nostra dedit nomen. Ipsis in nullo vsu; rude legitur, informe perfertur, preciumque mirantes accipiunt. Succum tamen arborum esse intelligas, quia terrena quaedam atque etiam volucria animalia plerunque interlucent, quae implicata humore, mox durescente materia cluduntur. Foecundiora itaque ne mora lucosque sicut orientis secretis, vbi thura balsamaque sudantur, ita occidentis insulis terrisque inesse crediderim, quae vicini solis radiis expressa atque liquentia in proximum mare labuntur, ac vi tempestatum in aduersa littora exundant. Si naturam succini admoto igne tentes, in modum tedae accenditur, alitque flammam pinguem & olentem, mox vt in picem resinam lentescit. Hactenus Tacitus. De ipsius origine multae fabulae olim à Poetis & Historicis confictae fuerunt.Ga naar margenoot+ Sophocles concretas lachrymas Meleagridum auium Meleagrum deflentium scripsit. Alii Phaetontem, cum equos Solis male rexisset, à Ioue fulmine peremptum fuisse, ac in fontes Eridani seu Padi fluuii decidisse, eiusque mortem Nymphas sorores ita fleuisse, vt doloris magnitudine in populos fuerint conuersae, quae singulis annis eodem tempore lachrymas producant, è quibus electrum fiat, tradunt. Sunt qui Lyncis animalis lachrymas induratas succinum esse scribant. Mihridates è cedrino arborum genere nasci dixit. Aegineta succum albae populi putauit. Cardanus nunc maris, nunc phocarum spumam esse arbitratur. Ga naar margenoot+Ego pinguem terrae succum seu oleum bituminosum olim effluxisse & induruis- | |
[pagina 164]
| |
se, & nunc adhuc effluere, ac à maris salsugine coalescere, tenuique portione exclusa indurescere, vel à subterraneo calore pinguedinem hanc in spiritus resolui sublimari ac intra terrae poros à nitrosis spiritibus iterum figi ac coagulari existimo. Spiritus enim salis chymicorum experientia non solum alios spiritus, sed oleosa quaeuis facile congelant & coagulant. Id smegmata quae ex sale & oleo coaluerunt & resinae species quae in aqua vitrioli adiectis aquis astringentibus multorum experientia indurantur ostendunt. Ga naar margenoot+Succini frusta humani capitis magnitudine interdum inueniuntur. Scribit Plinius Romam Succini glebam XIII. librarum allatam fuisse. Album rarius magnis frustis reperitur, idque aureo vetustius, quia exesum magisque friabile est iudicatur, ob hanc causam aureum ab Italis illi praefertur; verum experientia viribus flauo aureoque praeferri debere testatur. |
|