Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe pseudocoralliis natiuis. Cap. CLVII.COrallio albo similis planta inuenitur verrucis multis referta, ob quam causam corallium verrucarium dici potest. Color intus & in fracturis cinereus est, circa truncum ex albedine parum, interdum extrinsecus rubescit. Duritiem & pondus corallii rubei habet, superficies tota plerunque lineis inaequalibus scatet, vbi frequentes habet verrucas, quae porosae sunt & vesiculas habent, è quibus congri in mari Hispanico fugunt. Aliud genus pseudocorallii albi inuenitur, Gesnero teste, fungosum, tuberosum, leuiterque articulatum pennae anserinae crassitie & fragile, ambiente crusta albida constans, parte interiori fungosa ac friabili, plena radiis exilibus & | |
[pagina 161]
| |
crebris, qui à communi centro incipiunt, & in crustam desinunt. Substantia asperiuscula & dentifriciis apta videtur: sapor ei nullus. Ga naar margenoot+Nigrum pseudocorallium etiam habetur Saualia dictum, cuius mentionem feci praecedenti capite, cuius cutim extimam si adimas & expolias, nigro colore pulchrè nitet. Adhaeret faxis in mari. Interior pars lignum est quod per omnes ramos extenditur, hoc cornea & tenaci crusta ac lapidea dura non friabili obducitur. Color cutis è fusco luteo & subuiridi constat, verum crusta illa crassa nigredine aliove colore splendens, minores tantum ramos & extremos obducit, tenuissimum lignum in se fili instar habentes. Crassiores rami cute tantum teguntur, quam si radas, marinus quidam ac piscosus odor sentitur ac mox lignum quod subest se videndum offert, ac si poliatur, nitet. Putat Gesnerus hanc plantam ab Agricola pro ebeno fossili haberi.Ga naar margenoot+ Ad pseudocorallii species referri potest planta quae in littore Baiano inuenitur, ac ab incolis Parma vocatur, quam multi corallium imperfectum, atque ab Aristotele Adarcen vel antoloden vocari putant.Ga naar margenoot+ Ad pseudocorallii species etiam corallina ad vermes necandos celebris, & gypsum coralloides referti posse videntur.Ga naar margenoot+ |
|