Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijImitatio Corallii. Cap. CLVI.VAriis modis conantur artifices imitari corallium rubrum, nonnulli externam formam & colorem quaerunt, ita vt si procul aspicienti aut imperito corallium videatur, contenti sint. Alii ita imitati student vt à vero discerni vix possit, ac veri corallii vires & facultates habeat. Priores pyri syluestris fruticem vix pedem altum & qui ex vetustae arboris crassa radice expullulat, colligunt. Hunc quia ramos corallorum instar inflexos habet, mundant ac superuacaneos surculos & corticem auferunt. Deinde oblinunt calidè emplastro durissimo facto ex cinnabari, colophonia ceraque alba. Oblinitus frutex ac igne carbonum leuigatus exactè corallium refert, vt non nisi à peritis fraus agnoscatur. Ga naar margenoot+Posteriores corallorum fragmenta in puluerem redigunt tenuissimum, ouique albumine ac sufficienti cinnabaris quantitate adiecta, in formas comprimunt. Exemptum deinde & duriusculum corallium iterum oui albumine vt splendeat obducunt. Sunt alii qui loco cinnabaris, quia venenum est, massam cocci & croci colore tingunt, verum nisi quis colores aptè miscere sciat; vix exactè corallii rubedinem nancisci poterit. Ioan. Bapt. à Porta corallium in tenuissimum puluerem redigit, deinde in tepido salis alkali lixiuio manibus aliquoties noua adiecta aqua lauat. Postea aqua simplici aliquoties abluit. Tandem cum resederint, addit colorem cinnabaris, sanguinis draconis, haematitis, minii, boliarmeni, rubricae, cocci, santali, brasilii, erithrodani, aut alium adiecto limonum succo per filtrum purgato, quem bene mouet, postea in vitrum violae transfert, recteque permiscet, ac in fimo condit, donec puluis soluatur in rubicundissimum liquorem quem decapulat. Mixturam vero manibus pinguedine illinitis, tractat ac in formas comprimit, calentique soli exponit ac oleo perungit, vt leuigetur ac durescat veri coralli instar quae postea expolitur. | |
[pagina 160]
| |
A Corallium verum. B pseudocorallium nigrum. C corallium album. D corallium album verrucosum. E pseudocorallium album. F gypsum coralloides. G lythophitum coralli formae. |
|