Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 159]
| |
decessit. Expetitur tamen à mulieribus & virginibus, non solum pro ornatu & mundo, verum ad fascinationes impediendas. Ga naar margenoot+Vulgi enim fama constans est gestatum summopere prodesse ac non solum fascinationes, sed demonum illusiones, incubos ac nocturna terriculamenta, impedire, vt praecedenti capite vbi facultates corallii explicaui, ostendi. Rubrum reliquis praefertur, ac quo rubicundius eo carius. Solet in orbiculos redigi & perforari vt filo traiecto pro brachialibus aut coronis praecariis inseruiat. Ga naar margenoot+Vncia rubicundissimorum orbiculorum pisi magnitudine vno thalero vendi solet. Maiores paulo maiori precio; minores minori venduntur. Fragmenta ad medicum vsum idonea si rubeant ac quisquileis careant, si libram pendent, thalero venduntur. Ga naar margenoot+Corallium racemosum quod à principibus ad ostentationem seruatur tanti fit, quanti ab eorum appetitu aestimatur. Vidi corallii fruticem multis ramis ornatum qui centum thaleris aestimatus fuit. Potest etiam pluris vendi. Appetentis enim luxus aestimari non potest. Multi sunt qui singularia quaedam metallica ac insolentes naturae excrescentias immenso aestimant precio cum tamen inutiles sint. |
|