Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijNatura, proprietates, qualitates & facultates corallii. Cap. CLIIII.COrallium omne exiccat, astringit atque refrigerat, cor praecipuè, deinde ventriculum, & iecur roborat atque confirmat, sanguinemque purificat, ac proinde hilarem hominem efficit. Has vires habet intentiores id quod quam maxime rubet, nam quod subnigrum est à multis, hominem tristem & melancholicum reddere perhibetur. Ga naar margenoot+Hoc peculiare obseruatur in corallio quod si à viro sano gestetur elegantius rubeat quam si à faemina portetur, pallidus enim redditur, forte quod neque tanto colore faemina sit praedita quanto vir, neque tam puri vapores ab ipsius corpore in corallium quam à viri exhalent, à quibus vehementer affici ac coloris mutationem pati multorum experientia certum est. Ga naar margenoot+Constat enim corallium rubrum pallescere, liuescere variisque maculis foedari, dum à morti proximo aut periculose aegrotante gestatur. Ga naar margenoot+Imo & futuros morbos coloris mutatione demonstrat. Amissum colorem recuperare dicitur si sinapi semine obruatur aut pane madefacto lauetur.Ga naar margenoot+ Alii puluetem ex duobus iuglandib. veteribus adiecta salis nitri 3.1. sem. conficiunt eo cum panno corallia fricant vt pristinum colorem amissum recuperent. Alii rursus vrinam puerorum | |
[pagina 156]
| |
antiquam & quae residentiam deposuit, relicta residentia in vas vitreum effundunt ac in effusione corallos mergunt ac vase occluso sinunt per quatriduum, tum exiccant, ac rubro panno albos redditos fricant donec egregie rubescant. Alii corallos vt pristinum colorem recipiant in sterquilinium dependent per multos dies, ita tamen ne stercus attingant, hoc enim modo pulchri redduntur. Ga naar margenoot+ Celebre corallium est amuletum contra terriculamenta, fascinationes, incantationes, venena, epilepsiam, daemonum insultus, fulmina, marinasque tempestates, ac quaeuis pericula, ob quam causam olim Ioui Phaeboque sacrum erat. Ga naar margenoot+ Album appensum vt pectus contingat haemorrhagiam sistit multorum experientia. Ga naar margenoot+Corallium correcreat & roborat, proinde pesti, omnibusque venenatis & contagiosis morbis febribusque malignis aduersatur, praecordia aduersus pestem omneque venenum munit, si semidragmae pondere ipsius puluis quotidie grassante peste sumatur. Ga naar margenoot+Contra vitrioli venenum quod in ventriculo & intestinis corrosiones, vomitum, secessum, lingaeque crassitiem & nigredinem difficilemque respirationem inducit ad duas dragmas ex vino exhibitum omnia illius praua symptomata, Foresto teste, compescit. Ga naar margenoot+Refert Arnoldus Villanouanus grana decem corallii rubri ex materno lacte infante primum nato exhibita ante omnem alium cibum vel potum efficere ne vnquam in vita epilepsia corripiatur quod Camillus Leonardus medicus Pisaurensis frequenter expertum fuisse testatur. Ga naar margenoot+Praeterea menstrua nimis fluentia cohibet, gonorrheam virorum vterique fluorem reprimit absque alia corporis noxa sanguinis reiectionem, ac sputa cruenta fluxusque dysentericos sistit & sanat. Ga naar margenoot+Renum & vesicae calculos expellit lienemque absumit, ad quos omnes affectus praestans est sequens compositio quae vomitum, lienteriam, dysenteriam, diarrheam aliosque alui fluxus, pestisque contagia impedit & arcet. Recip. Corall. rubr. praepar. drag. quatuor. Margar. praepar. drag. duas, Rad. torment. ligni aloes, boli armeni ana. scrup. duo, sacchari dissoluti in aq. Rosarum & cinamomi q.s. fiat confectio solida. Huius compositionis dantur drag. duae pro vna vice. Ga naar margenoot+Commendatur praeterea corallium ad vlcera, quae carne explet, item ad cicatrices quas extenuat, oculorum etiam lachrimas sistit; visumque recreat, si in tenuissimum puluerem tritum & aqua rosarum aliquoties lotum colliriis adhibeatur. Ga naar margenoot+Dentitionem etiam puerorum promouet si gingiuis id mordere tentent, tenuiores enim illorum frequenti morsu redduntur vt facilius postea & sine dolore per eas dentes prodeant. Ga naar margenoot+Chymici ex corallis tincturam, oleum & sal extrahunt, cuius mirificas ad praedictos omnes affectus praedicant facultates. Soluuntur succo limonum, berberis, ribes vel aceto stillatitio, solutum effunditur, faeces remanentes calcinantur in rigillo donec albescant. Solutio corallorum distillatur ex balneo, relictaeque feces in dante calcinantur, quibus affunditur iterum extillatum ter repetita cohobatione, ita ascendit omnis tinctura. Sal habetur in fecibus post primam distillationem. Ga naar margenoot+Alii sal ita eliciunt, corallos bene tritos vasi vitreo apposito alembico imponunt, eosque vt vasis fundus excandescat ad albe- | |
[pagina 157]
| |
dinem vsque calcinant. Calcem aceto distillato potenti immittunt, ac in loco tepido digerunt ad octiduum quotidie bis agitando materiam ita tingitur colore rubro; postea colaturam diffundunt, repetunt infusionem. Deinde tincturas omnes simul collectas vesicae iniiciunt phlegmaque omne alembico abstrahunt, liquoremque crassum qui in fundo remansit in vitrum paulatim infundunt, serosumque omne in calido exhalare sinunt. Quo euaporato noua corallorum rudimenta apparent, quae abluuntur aqua calida saepius, qua abstracta, oxiccatam materiam supra cineres calidos fouent per hebdomadas aliquot; ita enim in sal albissimum conuertitur, quod in quolibet liquore promptissime soluitur. Ga naar margenoot+Tincturam rubeam quam oleum aliqui vocant, hac etiam ratione colliges. Corallos crasso modo contusos, solue in aceto distillato, cum non amplius soluuntur, effunde aliudque affunde toties donec omnes soluti sint. Soluti digerantur decem diebus, ita rubescet acetum, quod euaporetur, vt sicci fiant coralli quibus affunde aquam puram, ac dulcem redde calcem tertia ablutione donec nullae feces amplius appareant, & coralli albi appareant. Calcem supra marmor in cellario pone, vt in rubram aquam vertatur, vt autem habeas tincturam affunde calci spiritum vini, vt quinque digitis emineat, ac digere per aliquot dies, sic flauescit spiritus, quem effunde, aliumque affunde toties donec non tingatur amplius. Hos collectos spiritus circulato quatuordecim diebus, ita erit ad separationem idoneus. Pone itaque postmodum in arena spiritumque abstrahe vt coralli albescant. Supra feces affunde iterum spiritum eundem, ac cohobando septem vicibus illum exstilla donec nullae maneant feces in dante, sed tantum tinctura aut oleum absque corpore. Id si rite operatus fueris, colorem conseruae rosarum habebit. Praedictis tincturis chymici vires admirandas tribuunt. Ego certe testari possum me cum extremè febre pestilenti decumberem, animique deliquia singulis momentis haberem, quatuorque dies & noctes absque omni somno habuissem, omnesque astantes de mea salute desperarent, me sex guttulis tincturae cum decoctione violarum ex cochleari propinatis, extemplo & quasi miraculosè fuisse liberatum. Quamprimum enim duo cochlearia tincturae sumpseram, cordis spiritus ita recreari, & naturae gratissimum quippiam accessisse ac omnia praecordia subiisse sensi, vt ilico quasi luce depulsis tenebris morbi vim medicaminis efficacia manifeste abigi perciperem. Sudorem enim & crisim, (cuius tamen nulla indicia praecesserant,) mouebat, maculasque quamplurimas purpureas ad cutim pellebat. Quibus sudore continuo deletis breui pristinam valetudinem recuperabam. Ga naar margenoot+Ea facultas tincturae tribuitur quod corpus in temperiem redigat caelesti quadam vi, ac propterea omnes partium interiorum affectus radicitus auellat, propter analogiam quam habet cum spiritibus vitalibus & calido innato, quod auget & roborat vt facile contrarios morbos superare possit. Ga naar margenoot+Morbum comitialem, praesertim si spiritu vitrioli praeparata fuerit, paucis septimanis prorsus tollere perhibetur, etiamsi à iuuentute quis eo laborarit. Ga naar margenoot+Praecipue commendatur tinctura ad vteri fluores albos & rubros, quos ita sistit vt nullum aliud inde mulier incommodum incurrat, omne etiam alui | |
[pagina 158]
| |
& sanguinis profluuium ex quacunque parte profluat compescit.Ga naar margenoot+ Gonorrheam etiam virorum diuturnam sanat, longe efficacius & minori periculo, quam puluis ex coralliis praeparatus.Ga naar margenoot+ Sal pestiferis cum vino Rhenano aut aqua acetosÄ™ si adsit febris mirabili successu exhibetur.Ga naar margenoot+ Diarrheis aut dysenteriis pestilentibus non minus eadem dosi medetur.Ga naar margenoot+ Ga naar margenoot+Ad melancholiam & tympanitidem celebratur sequens corallorum praeparatio. Recip. corallorum vncias tres, visci quercini, hypericonis ana vncias quatuor, storacis calamitae, laudani ana vnciam vnam cum semisse, spiritus vrinae lib. ij. coquantur simul in cucurbita vitrea per diem & noctem, postea exstilletur humor ac iterum affundatur, ita corallii fiunt duri & rubri, eos in mortario contunde & tere supra porphyrium ac exhibe sex grana cum aqua hypericonis ad praedicta. Ga naar margenoot+ Ad omnes praedictos effectus liquor corallorum admirabili virtute praeditus sequenti etiam modo praeparatur. Corallos grosso modo contusos solue in aceto terebinthinae ac solutos digere per mensem, ita tingetur acetum, quod effunde aliudque affunde, donec non amplius coloretur. Postea filtra effusa, & sine humidum euaporet omne, residentiam ablue, exicca, ac cum spiritu vini circula postea distilla, ac postremo supra marmor solue, ita habebis dulcem liquorem, cuius propina sex aut octo guttas in conuenienti liquore ad omnia dicta mala. Ga naar margenoot+ Tinctura corallorum etiam rubra spiritu quercino sequenti modo extrahitur, decrescente luna, tribus primis diebus ante solis ortum, dum luna vagatur in signo terrestri aliquot namos quercinos amputa, quos per retortam satis minutim prius scissos, distilla lente. Phlegma quod primo prodit abiice, aut si omnia simul excipere velis, poteris balneo phlegma seiungere à spiritu & oleo. Corallos in puluerem tenuissimum redige, quos calefac vt fere excandescant, deinde in spiritum quercinum coniice qui solet in distillatione phlegma sequi: sinas in digestione per triduum, ita spiritus colorem extrahet rubrum, quem effunde iterumque calefac corallos, ac in recentem spiritum quercinum eos iniice donec omnem colorem habeas, quo habito aufer spiritum distillatione & in dante habebis tincturam. Ga naar margenoot+Essentia etiam corallorum hoc modo praeparatur. Recip. corallorum in pollinem redactorum lib. 1. vitrioli albi & salis gemmae ana vnc. vnam, tere omnia supra marmor, impone violae & affund. aq. lebistici lib. 1. obtura vas & colloca in arena vel cinere, ignemque da secundi gradus, digere per mensem, & rubefiet aqua, quam effunde, & coagula aut si velis abstrahe alembico humiditatem, donec remaneat in dante liquor rubeus, si rubedo non placuerit repete opus. huius essentiae propinantur decem aut quindecim guttae cum aqua appropriata aut vino ad praedictos omnes quos curant coralli affectus. Ga naar margenoot+Imprimis autem cum aqua appropriata dolorem oculorum sedat, lachrymas sistit ac maculas in oculis nascentes prohibet, & discutit. |
|