Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 154]
| |
Genera, magnitudo, loci natales, quomodo & vbi nascatur. Cap. CLIII.COrallii variae sunt ratione colorum differentiae: Aliud enim rubrum, album, nigrum, viride, subflauum, cinereum, fuscum aliove minto colore ornatum est. Caeteris omnibus praefertur rubrum minii natiui colore, quod masculi nomen obtinet. Pallescens enim faeminae nomen habet. Huic succedit corallium album, deinde nigrum. Nam quod alio colore est, neque in vsum adhibetur, neque pro corallio vulgo habetur, etiamsi in iisdem locis reperiatur & vere eadem planta sit. Vidi apud antiquarium Imperatoris variis coloribus corallia ac cuius surculi lignosi adhuc ex parte in corallium mutati erant, ita vt manifestè planta ipsa lignosa conspiceretur, & initium in ipsa corallii. Fit enim corallium dum succus sapidescens subit corpus ligni, id alterat, & in suam naturam conuertit, dum in eo coagulatur. Ex quibus colligitur verisimile non esse sub aquis, vt aliqui referunt, plantam plane ligneam esse & mollem, statimque è mari extractam congelascere aut coagulari. Si enim hoc verum esset, nulla planta corallii ex parte lignosa & ex parte lapidea haberi posset. Quaeuis enim extracta subito lapidesceret. Quod tamen falsum est, vt dixi. Paulatim itaque vt in aliis aquis lapidescentibus contingit, succus penetrat, ligni corpus ac ligni formam & substantiam acrimonia aliave qualitate mutat, atque in ipsius locum lapideum id quod in se continet, substituit, quod concrescens in corallii formam abit. An autem corallium ex lapideo succo crescat, aut generatum aliarum plantarum instar, demum succo dicto alteretur, dubitari posset. Ga naar margenoot+Ego plantam ipsam, vt corallinam, algam, caeterasque herbas quae in mari ipso nascuntur crescere non absque succo lapidifico autumo. Non tamen lapidescere priusquam emoriatur. Emori autem ordinario naturae motu, vel agente in plantam nimis vehementer succo, qui eam necat, ac subiens & penetrans intimas illius partes facile transmutat. Quod autem succus lapidescens ad plantae formam à natura adhibeatur: experientia multorum, qui plerunque obseruarunt è coctilibus lapidibus nasci corallium, id comprobatur. Nam in insula Tabacco Africae finitima, quae ex parte à mari absorpta est, multum corallii in submersis coctilibus lapidibus radices habens inuenitur. Cur autem corallium lapidescat aliae plantae nequaquam, hoc tum propter singularem ipsius dispositionem contingit, tum quia succus lapidescens à natura ipsius substantiae inest: qui facile lapideam formam plantam recipere cogit, ac in aliis non ita copiosè reperitur. Materiae tamen semper peculiaris dispositio & praeparatio requiritur vt in eam agens agere possit, quae saepe abdita est. Coloris ipsius ratio non magis dari quam rosae potest. Huius enim inuestigatio humanum captum superat nec ad primas aut secundas qualitates referri debet, vt nasutuli nonnulli existimant qui omnium rerum causas ex his qualitatibus venantur. Nam non magis à qualitatibus haec proueniunt quam oculi visio. Deus huiusmodi coloribus res ornauit ac eorum seminaria seminibus ita inseruit, vt alii ab insito spiritu architectonico produci non possint. Excrescit corallii frutex ad hominis fere longitudinem. Ante- | |
[pagina 155]
| |
quam rubescat ac quodammodo maturus sit, videtur variis colorib. tingi. Quotquot enim plantas vidi nondum exactè in lapidem conuersas, omnes vel fusco vel viridi aliove colore, quo arborum rami tinguntur colorati erant. Solique illi in quibus ligneum vix aliquid apparebat iam rubescere incipiebant, non secus ac in pomis & pyris rubeus coior postremus ac maturitatis index est. Dum corallium eruitur multa illi extrinsecus adhaerent, quibus depositis natiuus & genuinus color se prodit. Non solum ratione coloris plurimae sunt corallii differentiae, sed etiam ratione materiei. Nam aliud molle, durum, solidum, fistulosum, scabrum, politum, porosum, aliud racemosum. Rubrum & nigrum caeteris magis est compactum. Exemptum corallium plerunque scabrum est, hinc fit poliri ab artificibus. Nigrum rarius inuenitur olim Antipathes dictum, quod nonnulli ebenum putant, sed falluntur, cum ebenus lignum sit, vt ante paucos annos ab Hollandis insula quaedam deserta inter Iauam minorem & sancti Laurentii insulam inuenta, siluis Ebeni arboribus abundans testatur. Inuenitur nigrum corallium in Gallicia Hispaniae vrbe: Ga naar margenoot+Huic simile quoddam spurium Saualia dictum ex Mauritania adfertur, cuius interior pars lignea, exterior cornea & lapidea est colore ex nigro luteo & viridi. Ga naar margenoot+Corallii albi species quaedam ab Hispanis Polo vocatur, ac in Catalania ab iis qui corallium rubrum quaerunt, inuenitur, abiiciturque in littus, quod à praetereuntibus collectum pharmacopolis vili precio diuenditur pro corallio albo. Caret id cortice crescitque in fundo maris, non in saxis vt rubrum corallium. Corallium album solidum est & cauitatibus caret, raroque reperitur, proinde tutius rubrum quam album ad medicum vsum adhibetur. Plinio teste rubrum corallium in India & Syene reperitur, nunc in mari Tyrrheno passim inuenitur, ac Neapolin adfertur, vbi expolitur. |
|