Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe lapide Bufonis seu Garatronio. Cap. CXLIX.BVfonis lapis, quem alii Boracem, Chelonitin, Batrachiten, aut Crapaudinam à Gallico vocabulo vn Crapaut, quod Bufonem significat, alii Garatronium vocant; Germanis appellatur Crottenstein. Vulgi enim fama est à bufone antiquo eructari, licet alii cranium ipsius bufonis esse existiment. Memini me cum puer essem, antiquum bufonem cepisse, ac supra rubrum pannum collocasse, vt lapidem nancisci possem (narratur enim illum non reddere lapidem nisi rubro panno insideat) verum cum per totam noctem obseruassem bufonem nihil reiecit, ac ab eo tempore pro nugis habui quod de bufonio hoc lapide eiusque origine traditur. Mihi videtur commode ad stellares lapides obscuriores reduci posse. Habet enim maculas obscuras & colorem stellaris lapidis, nisi quod cinereus & griseus color ad rubedinem tendat. Oculi modo conuexus est, altera parte planus aut concauus. Ga naar margenoot+Hunc aliqui Batrachiten vocant, alii Brontiam seu Ombriam. |
|