Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijGenera, loci natales & magnitudo. Cap. CL.DVo statuuntur ab authoribus huius lapidis genera. Ga naar margenoot+Primo genere continentur illi qui brontiae & ombriae nomen retinent, qui modo subfusci, subrubri, sublutei vel subuirides sunt, ac interdum ad oui magnitudinem accedunt: vna tamen parte plani sunt, à qua ad cacumen seu apicem plerunque quinque lineae aequalibus inter se spaciis diuisae aut globulis exiguis interstinctae pro- | |
[pagina 153]
| |
cedunt. Hos lapides aliqui à serpentibus conflari, aliqui à fulmine deici, aliqui oua testudinum indurata in lapidem existimant. Vulgus pro bufonis lapidibus habet maioribus. Ad hoc genus referri potest lapis qui à Gesnero ouum anguinum appellatur. Sed omnes isti lapides inter se differunt. Nam alterum genus quod iam describam propriè bufonis lapis & batrachites dicitur: Brontias verò vel Ombrias (etiam inter se non differentes) Chelonites appellatur: Ga naar margenoot+Quia nuper exclusam testitudinem & in lapidem versam referunt. Ga naar margenoot+Ouum verò anguinum à brontia & ombria differens, suum nomen retinere potest; vt hac ratione lapidum istorum non fiat confusio. Singulos suis locis exactius paulo quam hic describam. Altero genere continentur, minores illi & qui raro vnguis humani magnitudinem excedunt, quosque passim pro bufonis lapidibus Gemmarii obtrudunt. Priores in agris vt & posteriores reperiuntur, quos tamen alii in annosis ac qui diu in arundinetis inter rubos sentesque ac vepres delituerint bufonis capitibus generari pertinaciter affirmant. |
|