De Asteria vera seu stellari lapide. Cap. CXLVIII.
LApis hic litera E & F expressus potius nomeri asteriae meretur, quam illi qui praecedenti capite describuntur, ac literis A B exprimuntur. Nam stellas plures in se habet, ita inuicem suprapositas & connexas vt separari possint, quemadmodum figura littera E notata indicat, quam alteri figurae annexam fuisse intelligendum est. Magnitudine ea esse solet, qua hic exhibetur. A Gesnero Sphragis asteros vocatur, quia singulis partibus vtrinque stellae figura ceu sigillo impressa vel insculpta videtur, ac radii eminent suis angulis, quinimo in singulis radiis cauitas media est. Margines striis transuersis sulcantur. Substantia est praedura. Reperiuntur in colle edito ad Cimmeriam arcem. Octo aut plures interdum simul cohaerent. Ita concinnae iuncti & aptati nascuntur, vt nullus artifex melius iungere potuisset, separari tamen facile à se inuicem possunt.