Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Astroitide seu stellari lapide. Cap. CXLV.AStroitidis nomen alteri gemmae quae adspecies opali referri potest, ac à nonnullis cati oculus, aut gemma solis vocatur, tribuitur. Illam superius proprio capite descripsi: meo iudicio hic lapis, qui Stellaris dicitur, ac inter gemmas referri potest quod annulis inseratur, & ob miram naturae elegantiam multis in luxu sit: Rectius Asteria aut Astroites cum Georgio Agricola appellari quam praecedens potest. Continet enim stellularum formas tam exactas, vt ne pictor accuratiores formare posset. Opaca est gemma, colore candido, subcinerato, fusco aut griseo, ac si quis lutum nigrius albedine commisceret, stellae nigriores sunt quam subiectum corpus. Deteriores & quae confusas stellulas nec apparentes habent ad Garatronii genera referri debere videntur. Ga naar margenoot+Lapis stellaris Germanicè vocatur Sternenstein aliàs Sigstein, quod gestanti victoriam adferre putetur. Aliquando in hoc lapide non stellae sed rosae, aliquando vndarum fluxus, & interdum in vno lapide omnia simul conspiciuntur: ob quam causam à nonnullis Wassersteinlein vocantur. Liceret hunc lapidem pro Achatis specie habere, Plinio suffragante, qui lib. 37. cap. 10. ita de Achate inquit: Ponticarum plura sunt genera, est stellata, nunc sanguineis nunc atris guttis, quae inter sacras habetur. Sed Plinii omnia obscura sunt. |
|