Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 150]
| |
Vsus, valor & praeparatio lapidis Armenii. Cap. CXLIV.EXpetitur à Pictoribus hic lapis, qui, vt color ipsius quam diutissimè maneat, nec aetate mutetur, illi non lini oleum, sed petroleum addunt: hoc enim ipsius colorem conseruat. Dum pulcher est color ac vltramarino similis, vncia vna semithalero, vel etiam vno thalero diuenditur. Eximitur autem è lapide color hoc modo. Ga naar margenoot+Teritur lapis, sed non plane in tenuissimum puluerem, tritus imponitur aquae simplici: quae mota, sinitur exiguo tempore parum residere, vt color qui grauior est, ima petat. Vbi id animaduersum fuerit, effunditur aqua cum lapidis excrementis in aliam ollam & quod resederit si multum superflui habuerit, iterum lauatur, effuso inutili. Vbi iam quod ima petiit parum excrementi habere videtur, teritur iterum exacte ac scutellae vitreatae impositum affunditur illi aqua limpida in qua solutum sit gummi Arabicum. Mouetur aqua diligenter digitis vt puluis lapidis non resideat. Tum sinitur per mediam horam donec resideat ad ima color non totus, sed melior pars (nam dilutior manet in aqua,) tum aqua effunditur in aliam scutellam, quae vbi resederit, in fundo habebit viliorem colorem; qui seorsim seruabitur. Color vero praestantior alia aqua gummata mouebitur, ac iterum relinquetur per semihoram, vt praestantior coloris pars in fundo resideat. Aqua effusa vbi resederit alium dabit colorem primo elegantiorem. Id opus quoties repetieris toties diuersos colores suppeditabit, ac posteriores prioribus erunt pulchriores, & grauiores, sed crassiores. |
|