Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 149]
| |
phialten, insaniam, maniam, fatuitatem, lienisque vitia extirpanda & debel, landa plurimum facit, idque absque manifesta qualitate: nam neque calefacit refrigerat vel exiccat.Ga naar margenoot+ Mouet autem vomitum innoxiè, etiam pueris si non lauetur. Quem si quis mouere nolit, quinquagies lauet oportet, lotus enim non vomitum, sed aluum mouet. Ga naar margenoot+Huius lapidis mentionem facit Trallianus lib. 1. cap. de melancholia, his verbis. Si oblato aegro hiera, deliriis & melancholia adhuc vexetur: dandus illi est lapis armenius. Scio antiquos dum purgantia medicamina, symptomata melancholicorum non auferebant, elleboro albo vsos fuisse. Verum pluris hunc lapidem facio: nam experientia didici, egregie purgare absque periculo & molestia, quod elleborus non facit. Ad vomitum mouendum, non loti lapidis dantur scrupula tria aut quatuor plus minusve pro ratione morbi & aegri. Ad aluum vero mouendam loti lapidis quinque vel sex scrupuli cum aqua tepida dandi. Hoc enim modo neque turbat neque ventriculum premit, minorique molestia ater humor cum aegri magno subleuamine expellitur. Vbi altera vice aegrum eo indigere cognoueris, audacter iterum offer.Ga naar margenoot+ Nullam enim hoc medicamentum amaram, venenatam aut malignam habet qualitatem. Si vero patiens potionis forma sumere nolit, in pilulas redigi debet addita hiera picra vel alio electuario alui beneficium promouente: hoc modo Recipe Hierae picrae vnciae semissem, Epithimi tantundem, agarici scrupula quatuor, scammonii vnciam vnam, Gariophillorum scrupulum vnum, pistentur omnia simul ac cum melle rosato aut Cydoniato incorporentur, Dosis est à scrupulis duobus ad scrupula quatuor. Hae pillulae omnes humores, sed praecipue atros expurgant absque molestia. Ga naar margenoot+Ego sequentes reiectis aliis purgantibus ad melancholicos humores deturbandos praeferrem. Recipe lapidis loti quinquagies & donec sapore & odore careat vnciae semissem, Hierae picrae dragmas duas, macis Gariophillorum croci anna scrupulum vnum mellis rosati parum, fiat materia pillularum, dosis sit à dragma vna ad dragmas duas pro ratione morbi & aegri.Ga naar margenoot+ Guainerius se pulueris forma ac sequenti dedisse & nunquam eius vsu deceptum fuisse asserit. Recipe lap. armen. scrup. duo, croci grana decem, macis scrup. vnum, aquae saccharatae quantum sufficit ad sumendum pro vna dosi. Aetius lib. 2. cap. 47. facultates lapidis Armenii etiam celebrat, ac iubet dari grana quinque melancholicis, item pueris pectoris morbo laborantibus, atque iis qui morbo comitiali aut mania correpti sunt, quibus hac ratione dari vult.Ga naar margenoot+ Tres manipuli centaurii minoris coquantur cum libris duabus & semis aquae marinae, donec libra supersit. Decocto collato adde scrupulum vnum lapidis armenii & propina. Ga naar margenoot+Vomitu lapis reiicitur & sedes faciles subsequuntur absque aliqua noxa pervices. Actuarius etiam vsum istius lapidis laudat. Ioannes Baptista Crato, aliquibus datum à dragma vna ad scrupula quatuor absque noxa: sed lotum narrat. Quia vero imprimis melancholicos & atros humores eiicit, cancri augmentum dum ipsius materiam educit, prohibet. A pueris gestatus nocturna terriculamenta arcere, & praegnantes ab abortu praecauere creditur. |
|