Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe lapide Armeno. Cap. CXLII.LApis Armenus leuis est colore caelesti, bene vnitus, friabilis tamen, qua nota à lapide lazuli distinguitur, aureis etiam venis caret, neque ipsius color igni resistit. Germanicè vocatur Bergblau, Gallicè Verdazur, quasi dicas ceruleus color viridi commixtus. Tendit enim ceruleus iste color ad viriditatem gratam. Quinetiam tandem in viridem colorem aetate dum tabulis appictus est, degenerat. Duritiem non habet quam lapis lazuli, atque arenosum quippiam continere videtur. Crysocollae quam Germani Berggruen appellant, admodum similis est, verum plus cerulei habet, saepe connascuntur. Habeo frustum quod vtrumque lapidem habet. Reperitur in variis Germaniae locis, vt in Tyrolensi Comitatu aliisque argenti fodinis.Ga naar margenoot+ Etiam in Hungaria & Transyluania, nonnulli Molochitis matrem existimant: quibus non repugno, cum Molochiten purgandi facultate & vehementiori quam lapis armenius praeditum, iam diu à multis qui illius periculum fecerunt, intellexerim.Ga naar margenoot+ Ac praeterea in eodem frusto, durissima pars molochiten saepe omnibus notis referat, ac mollior lapidem armenum. Melius tamen sentiunt qui non molochiten, sed cyaneum lapidem, lapidis armenii matrem existimant. Magna istorum trium est cognatio, ac frequenter in vno lapide (qualem habeo) & molochites & cyaneus conatus perspicitur.Ga naar margenoot+ |
|