duobus digitis. Relinquatur in ea per quartam horae partem si aestas fuerit. Sin vero ver fuerit non tam diu, aquam deinde effunde in vas ante à me descriptum, ac iterum aliam aquam tepidam affunde. Emplastrum enim mollius fit, ac paulatim quod melius est extrahitur. Si enim vnica vice extrahere velles, male negotium cederet. Mouebis itaque sursum deorsum emplastrum, spatulis postea describendis modestè. Si fortassis emplastrum fundo vasis adhaereret, vnge manus, ac leuiter inuerte tamdiu donec aqua tingatur, quam priori affunde ac emplastrum sustenta spatulis, ne fundo vasis adhaereat. Scias tamen quod parum coloris multum aquae, prima lotione tinget. Cum vero iam aptum erit emplastrum, vt dimittat colorem certae lineae ceruleae ab illo in aquam mittentur quasi radii solares essent. Hanc aquam alteri affundes per cribrum vt partes crassiores emplastri in eo maneant. Postea iterum aquam tepidam paulatim affunde emplastro, ac modestè bacillis iterum moue emplastrum ne nimium dilatetur, ac vno impetu eiiciat colorem. Cum vero inuerteris quinquies aut sexies emplastrum: id redige in massam vnitam, tum enim videbis quantum à se dimiserit, & si lapis fuerit praestans & absolutus, inuenies in primae hac tractatione circa quatuor aut quinque vncias. Atque hunc colorem seorsim seruabis, est enim prÄ™cipuus, & caeteris pulchrior. Eodem modo age vt secundum colorem habeas, qui etiam erit vnciarum quatuor. Tertium elicies colorem eodem prorsus modo aqua semitepida. Quartum qui cinerei coloris est eodem modo elicere poteris: sed aqua calidiori opus est, premes autem bacillis emplastrum, vt omnem colorem reddat. Si nolit, poteris lixiuium ante descriptum adiicere, hos omnes colores seorsim seruare debes. Notandum in extractione colorum consumi horas octo, antequam vero resederint decem aut duodedecim horae elabuntur. Verum si aqua tepida tantum parum coloris extrahi posset, adde aquae tertiam partem lixiuii dulcis, quod si nondum id sufficeret, adde lixiuium frigidum. Si neque id iuuaret, fac lixiuium ex cineribus sarmentorum, idque collatum parum ebulli, vt linquam acore feriat, postea inclarescat, atque eo tanquam vltimo remedio vtere, quo postremum colorem extrahere potes, eodem lixiuio calido poteris emplastrum lauare, ac postea abiicere, quia inutile est. In extractione colorum lucrum vel damnum omne versatur.