De forma bacillorum quibus verti debet emplastrum. Cap. CXXXIII.
DEbent confici ex ligno aliquo quod facile leuigari potest, vt est aceris Platani, Buxi aut simili. Praeterea debent esse semiulnae longitudine, aut paulo maiores crassitudine pollicis, circa finem latiores, ac nuclei amigdalarum instar non exacte rotundi, superior pars rotunda esse potest.