Quo pacto puluis lasuli praeparatus adiiciatur emplastro fortiori aut mitiori. Cap. CXXXI.
Rec. lapidis triturati & praeparati praedicto modo libram vnam, ac emplastri fortioris, cuius externam partem manibus abluisti, etiam libram. Deinde scinde in minutas partes, ac impone ollae nouae vitreatae ac humectatae, eamque supra calidos cineres, vt dissoluatur emplastrum, colloca. Verum caue ne bulliat, si tamen id contingat, error, adiecta modica quantitate olei lini cortigi potest. Cum dissolutum fuerit emplastrum accipe spatulam qua emplastrum agitabas, ac inunge oleo lini. Deinde insperge paulatim puluerem lazuli optimè agitando emplastrum donec ita vniatur, vt nihil extra emplastrum remaneat. Id cum obseruaueris materiam bullientem in peluim aqua frigida plenam iniice eodemque momento diligenter omne quod ollae adhaeret eximes. Cum deinde emplastrum parum refrixerit, vt manibus tractari possit, & bene coloratum fuerit, bonum indicium erit. Inunge itaque manus, oleo, ac malaxando tracta illud sesquihorae spacio, vt vesicae omnes auferantur. Quo enim diutius malaxaueris eo facilius color extrahitur. Cum satis tractaueris fac inde panem aut rotundam formam, patinaeque impone, ac aquam frigidam affunde, ac sine ita per quatuordecim dies aut diutius, quo enim diutius maceratur eo facilius extrahitur color & pulchrior erit.