Olei lini praeparatio ad praecedentia emplastra. Cap. CXXX.
Recip. olei lini clari & pulchri croceoque colore pellucidi quantum vis, ac imponas vitro, quod habet formam cornu bouini ac in imo foramen: huic infunde aquam fontanam ac bacillo agita oleum & aquam. Deinde sine quiescant simul donec supranatet oleum, tum per foramen inferius emitte aquam, idque opus decies repetes, aut donec aqua tam clara quam ante mixtionem fuerat, effluat. Tum enim purgatum erit oleum & huic operi idoneum. Si haberi lini oleum non posset, eius loco amigdalarum amararum accipi potest, idque purgatione nulla opus habet.