Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 143]
| |
VAs cumpreum, vel terreum vitreatum in fundo politum seu leuigatum esse debet, ac in lateribus tria foramina habeat oportet. Primum circa medium vasis, alterum paulo inferius, at tertium duobus digitis à fundo. Omnia debent ab exteriori parte esse occlusa ne aqua effluere possit. Lauationes aquae in hoc vase colliguntur quae etiamsi nihil coloris habere videntur, tamen si per decendium steterint, in fundo aliquid apparebit. Id vt colligas foramina aperi, ita effluet absque motione, nec colori miscebitur, collectum laua ac sibi simili adiunge. |
|