Lixiuii dulcis & fortis praeparatio. Cap. CXXVI.
REcipe cinerum farmentorum vitis per cribrum traiectorum decem manipulos; impone vasculo quod ad minus contineat triginta aquae libras. Vas in imo foramen habeat, quod occludatur, huic impone cineres ac fortiter comprime, ac aquae calidae libras viginti paulatim affunde, cum fundum aqua petierit, inferius orificium ita aperi, vt tantum guttatim effluere possit. Dum non amplius fluit, obtura orificium ac lixiuium quo effluxit per filtrum distilla bis, atque in vitro vel terreo vase conserua, id forte vocatur. Supra cineres iterum aquae calidae 20 libras affunde, & omnino priorem modum serua vt habeas mediocre lixiuium. Deinde repete alia aqua tertio, vt habeas lixiuium quod dulce vocatur. Haec lixiuia vtilia sunt, vt facilius ab emplastro puluis lasuli, si repugnet, extrahi possit. Miscentur pro arbitrio opere id flagitante. Fit etiam aliud lixiuium ad auferendam emplastri pinguedinem aut vnctuositatem, hac ratione. Recipe tartari calcinati quantum velis, bulli in aqua pura per quadrantis horae spacium aut paulo diutius, ac serua ad vsum. Hoc lixiuium scabiem & impetiginem curat, ac pro fuco etiam vtile est mulicribus. Puluerem etiam lasuli eo abluere potes, auget enim ipsius colorem.