sint: maiores rarò vidi. Plinius cyanum & lapidem armenium seu ceruleum in Aegypto, Cypro & Schytia nasci scribit, sed num ille Saphirum nostrum, aut lapidem lazuli Cyanum vocet, non planè constat. Fixus lapis laxuli, hoc est, qui igni impositus colorem non mutat, haec enim legitimi proba est ex oriente fere adfertur. Non fixus in Germania reperitur, ac vulgo Lasurstein vocatur, ac is medius est inter lapidem armenium, qui friabilis est, & lapidem lazuli cui duritie par est. Ex fixo vltramarinus color, ex non fixo, ille quem vocant Asurblau separatur. Verum multi pictores hos postremos colores non distinguunt, sed confundunt, quia ex vtraque materia similes eliciuntur. Reuera tamen lapides duritie diuersi sunt, & color ex non fixo lapide praeparatus plerunque pulchrior est illo qui ex lapide armenio praeparatur. Ego domi à me praeparatos colores habeo, qui tam elegantes sunt, vt cum vltramarino certare possint. Sed, vt antea notaui, solus vltramarinus, qui ex orientali lapide fit ab igne non corrumpitur, & aetate non mutatur. Lapidem armenium in quodam monte Praga miliari distante ante aliquot annos inueni.