Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe lapide lazuli. Cap. CXIX.OPacus est hic lapis Saphiri colore aut florum Cyani, aureis punctulis aut flammulis exornatus. Hunc Pilinius videtur Saphirum vocare: quia Saphirum nusquam pellucidam facit, & aureis punctis collucere scribit, quae profecto nostro Saphiro pellucido non conueniunt, sed optimè lapidi lazuli. Nonnulli à Plinio Cyanum vocari existimant, quia Graecè eo nomine vocatur, sed Plinii Cyanus nostra Saphirus videtur.Ga naar margenoot+ Quia eam adulterari maximè tinctura tradit, idque in gloria regis Aegypti asscriptum fuisse, qui primus eam tinxit. Opacae vero gemmae cum tingi non possint, nisi earum superficies conspicua tegatur; (ac ita potius tectae quam tinctae dicantur) perspicuae verò, vt hodie fit elegantissimè supposito illis colore, ita tingantur, vt color internus corpus subcat. Verisimile est Plinium Cyani nomine non lapidem lazuli, sed Saphirum nostrum intellexisse. Ga naar margenoot+Differt ab hoc lapide lapis Armenius. Hic enim non ita durus est, & facile in puluerem cum friabilis sit reducitur: deinde auri venas aut puncta non habet. Ga naar margenoot+A Plinio ceruleum vocatur, à Graecis λίθος ἀρμένιος, à Germanis Bergblau, vtile pictoribus propter colorem. Lapis lazuli à Graecis κυανὸς λίθος, à Latinis ceruleus lapis, ab Arabibus Hager aut azul, vnde nomen asuri aut lazuli deductum est, appellatur. Ex hoc lapide fit color ille Cyaneus quem Vltramarinum vocant, auro preciosior, vt postea docebimus, asurum vero ex lapide armenio. Qui color elegans quidem est, sed facile mutabilis & tandem virescens neque in aeuum durans, vt alter de quo postea fusius. |
|