Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijNatura, proprietates, qualitates & facultates lapidis Lazuli vel Cyanei. Cap. CXXI.DIoscorides hunc lapidem repercutiendi vim habere, exulcerare, parumque corrodere affirmat; Galenus acri facultate tum detrahendi, quam Cathericam vocant, tum digerendi potentiore quam cinnabaris habet, cum nonnulla astrictione praeditum scribit. Post hos alii medici purgandi facultatem in eo experientiae deprehenderunt, praecipuè contra melancholicos omnes affectus, quartanam apoplexiam, morbum comitialem, lienis vitia, aliosque complures, qui à melancholico succo originem trahunt.Ga naar margenoot+ Quia tamen Galenus & Dioscorides, corrodere asserunt, nec purgatoriam in illo facultatem agnoscunt, multi medici vsum ipsius habent suspectum, sed immerito cum experientiae à fide dignis authoribus approbatae compluribus, credere deberent. Multa profecto inueniuntur quotidie quae à priscis ignota fuerunt. Deinde thithimallorum omnia genera, chamelea, thimelea, euforbium, aliaque multa quae exulcerant, quia purgandi habent facultatem legitimè praeparata, sine noxa sumi possunt. Habet itaque purgandi melancholiam, vt lapis Armenius facultatem. De hoc lapide ita scribit Antonius Musa Brassauolus in libro suo de medicinis purgantibus, sequentibus verbis. Ga naar margenoot+Lapidem lazuli expertus sum, & dragmam nunquam excessi, & semper profuit, neque tamen tormina induxit qualia putabam, antequam essem expertus, inducere debere, neque ori ventriculi multum obesse percepi. Prebui itaque in pillulas confirmatum in hunc modum. Ga naar margenoot+Rec. lapidis lazuli praeparati drag. vnam. camphorae, anisi, cinamomi, zinziberis, masticis an. grana 6. Misce & cum succo saluiae vel diacatholiconis fiant pillulae quinque. Hae enim exquisitae eduxerunt, cum aliquibus dragmam vnam praebuerim, aliis scrupulos duos, vt conuenire videbatur. Exhibui etiam aliis modis in puluetem redactum, cum iisdem aromatibus, in iure, quandoque in aqua boraginis. Sed opus est vt in tenuissimum puluerem redactus sit, ne ob sui grauitatem; in paterae fundum descendat. Posui quandoque praedictos pulueres in vnciam | |
[pagina 140]
| |
vnam conseruae boraginis, & deglutiendos praebui vt elegmata deglutiuntur. Ga naar margenoot+Nonnunquam cuidam puellae in ientaculi forma, scrupulum vnum praebui, nonnunquam in placentula ex pasta, sed qui masticabant, semper dentibus puluerem habere arbitrabantur. Tamen si probè supra porphirium lapidem, porphyrino pistillo contractetur, non persentitur. In vino etiam odorato bibendum iussi, vt in cretico aut alio simili. Eisdem modis vsus sum lapide armeno, & mirum in modum atram bilem educere percepi. Hactenus Brassauola. Quia tamen Galeni, Dioscoridis & Arabum omnium testimonio, vi exurendi praeditus est, lotura ipsius nocumenta auferenda sunt. Haec in antidotariis docetur. Verum quia lapis Armenius vehementius educit atram bilem quam Cyaneus, & omnia efficatius operatur, legat Lector sequens caput. Quae enim virtutes lapidi Armeno tribuuntur, etiam tum cyaneo orientali, tum Germanico, quae ex eo videtur in duritiem excreuisse tribuendae sunt. Ga naar margenoot+Pro amuleto etiam ex collo gestatur à Germanis, vt puerorum terriculamenta arceat, oculorum aciem roboret, syncopen & praegnantium aborsum impediat. Verum partu appropinquante ne foetum retineat, auferendus est. De lapidis lazuli viribus, nobilis Empiricus Venetus Leonardus Fiorauantus fere sequentia scribit. Vidi, inquit, lapidem lazuli vomitum excitare & sanare quartanam.Ga naar margenoot+ Calcinaui in fornace laterum, deinde aqua vitae solui calcinatum ac solutione dicta multos morbos & febres malignas curaui. Vlcera etiam pessima in optimum statum ad miraculum vsque praedicta solutione, redegi. Ga naar margenoot+Ex eodem lapide oleum extraxi, quod somnum & requiem conciliat, atque si eo caput & ventriculus inungatur, visus mirum in modum corroboratur. Ga naar margenoot+Podagrae etiam dolores & inflammationes subito laeuat. |
|