Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 135]
| |
OCulos & spiritus corrobare gestata turcois creditur. Ga naar margenoot+Maximè autem ad casum commendatur, quem ipse excipere ne gestans laedatur ab omnibus creditur. Quae sane facultas & proprietas omnem rationem superat. Ego sanctè affirmare possum me vnam aureo annulo inclusam perpetuo gestare, cuius facultatem (si gemmae est) nunquam satis admirari potui. Gestauerat eam ante triginta annos Hispanus quidam non procul à paternis aedibus habitans. Is cum vita functus esset, & ipsius suppellex (vt moris apud nos est) venum exposita esset. Inter caetera etiam Turcois exponebatur. Verum nemo (licet complures eo concurrissent, vt eam propter coloris elegantiam quam viuo domino habuerat, emerent) sibi emptam voluit. Pristinum enim nitorem & colorem prorsus amiserat, vt potius malachites quam Turcois videretur. Aderat tum temporis gemmae habendae desiderio etiam parens & frater meus qui antea sepius elegantiam & gratiam ipsius viderant, mirabundi eam nunc tam esse deformem. Emit eam nihilominus pater, satisque vili precio, quia omnibus contemptui erat, ac praesentes non eam esse quam Hispanus gestarat, arbitrarentur. Domum reuersus pater, qui tam turpem gemmam gestare sibi indecorum putabat, eam mihi dono dat, inquiens. Quandoquidem, fili mi, vulgi fama est Turcoidem, vt facultates suas exercere possit, dono dari debere, tibi eam deuoueo. Ego acceptam gemmam sculptori trado vt gentilitia mea insignia illi, quemadmodum fieri solet in Iaspide, Calcedonio, aliisque ignobilioribus gemmis, insculperet. Turpe enim existimabam, huiusmodi gemma ornatus gratia, dum gratiam nullam haberet, vti. Paret sculptor, redditque gemmam, quam gesto pro annulo signatorio. Vix per mensem gestaram, redit illi pristinus color, sed non ita nitens propter sculpturam ac inaequalem superficiem. Miramur omnes gemmam, atque id praecipuè quod color indies pulchrior fieret. Id quia obseruabam nunquam fere eam à manu deposui, ita vt & nunc adhuc eandem gestem. In casu admirandas illius vires (si ab illa procedant) obseruaui. Nam cum Patauio vbi Doctoratus gradum acceperam, eques redirem in Bohemiam, post solis occasum conductitius comes vt viam ostenderet, mihi semitam pedestrem ad latus viae regiae monstrauit; in quam dum me equo committo, ac per aliquod spacium progredior, in tenebris sistitur equus, nec progredia vlterius vult. Comes vocatus puteum in media semita esse asserit, propterea mihi redeundum esse (angusta enim erat semita.) Dum equum vertere conor, vacillat, ac sinistrum pedem extra semitam ducit, quà erat via regia. Ilico depraehendo casum, & in ipso casu me ex sella in viam proiicio, quae semita inferior erat vlnis ad minus decem. Cado in latus, ec equus iuxta me in tergum. Comes quod neque clamarem neque loquerer me oppressum ab equo existimabat. Sed incolumis eram, nihilque prorsus damni acceperam, rursusque ascenso equo iter persequor. Mane dum manus lauarem, Turcoiden in duo frusta fractam depraehendi, ac fere quartam totius corporis partem à reliqua separatam. Maiorem itaque gemmae partem alteri annulo committo ac iterum per aliquot annos gesto. Cum vero quodam die ex flumine longiori hasta onus aliquod eleuare supra vires tentarem subito ossa pectoris strepitum & sonitum quasi costa | |
[pagina 136]
| |
diffringeretur, ediderunt, mihique obtusus quidam doloris sensus circa costas obortus est. Dubitabam, num aliquid ruptum esset, tandem depraehendi inferiorem & vltimam costam parum suo loco esse motam ac sub penultima finem ipsius pulsum & detrusum. Quia vero exiguus dolor aderat, nihil applicaui loco affecto, ac eodem die non citra admirationem, Turcoidem meam, iterum in duas partes ruptam animaduerti. Verum minor particula vix canabini seminis magnitudinem excedebat. Quia vero metuebam ne excidens, etiam maior pars liberior facta excideret. Maiorem partem quae fere integra gentilitia signa adhuc reseruat, alteri aureo annulo imponi curo, ac nunc eundem adhuc ita gesto, vt nunquam à digitis deponam. An autem casu infortunium & gemmae fractio simul concurrant, incertum, aliis aliter opinantibus. Hoc certum est naturaliter casus noxam gemmam hanc neque impedire neque in se transferre posse. Occulto itaque agenti, id est spiritibus bonis vel malis Deo volente vel permittente (vt in capite de gemmarum viribus explicaui) huiusmodi vires tribuendae sunt. Si accesserit superstitio, malis, si nulla, bonis. Ego sanctè affirmare possum me nunquam (qui non facile tantas vires, vt vulgus facit, gemmis tribuo) credidisse, vt nec nunc credo, tale quid naturaliter turcoidi posse contingere. Mutatio coloris naturaliter fieri potest. Nam cum non adeo dura sit gemma facile à vapore & halitu qui per poros cutis perpetuo transpirant, vel pulchrum vel absurdum & deformem colorem accipere potest. Quod vero vita defuncto domino colorem & decorem amittat, ac ipsius sortem lugere videatur, omnem humanum captum superat, ac metaphysicum quid est, vt de casu dixi. Verum id non omnibus Turchesiis contingit. Sed quid si illa Turcois quae facile colorem mutat, & cuius paulo ante mentionem feci, à salsis vaporibus & halitibus qui perpetuo è viuentis corpore transpirant afficiatur, ac ab iis pristinus color reuocetur. Quemadmodum, experientia teste, emendari colorem turcoidis aceto & sale armoniaco quo abundat sudor & halitus per cutis poros transpirans multis notum est. Certè ego hanc causam naturalem esse cur color emortuo domino pereat, & nouo recuperato, restituatur, autumo. Non quod domini mors causa sit, sed quod domino mortuo à nullo gestetur, neque amplius ab effluuiis & halitibus corporis, color ipsius viuidus conseruari possit. Animaduerti, cum icteritia vel obstructionibus laborassem, & iam corpus sudoribus transpirabile ac bene constitutum esset, meam turcoidem pulchriorem esse, ita vt mihi valetudinis index sit. Ga naar margenoot+Opinantur nonnulli Turcoidem horologii vicem praestare, ac diei horas, si ex filo, indice & pollice compraehenso, intra vitri concauum palmaris vel minoris latitudinis pendeat, ostendere. Tot enim pulsus ad latera vitri verberare, quot hora diei ab horologio percussae fuerant. Mirum profecto à vanis & in rerum natura parum versatis hominibus id credi. Suspensus enim hac ratione lapis, à manu regitur, ac manus ab hominis imaginatione, qui dum tot pulsus quot verisimiliter exspectat, animo concipit, consentit manus ac vix perceptibili motu agitat lapidem, donec numerus pulsuum expletus sit. Horae non à natura, sed ab homine institutae sunt, ac diuerso modo in diuersis prouinciis computantur. | |
[pagina 137]
| |
Lapis vero ab homine tale quid ordinarum fuisse, quomodo absque anima scire potest? Deinde quo pacto se accommodare ad diuersas prouincias quae diuersis modis horas computant, absque cognitione poterit? In aliquibus enim à diei initio, in aliquibus à noctis initio, & in nonnullis à media nocte fit horarum computatio. Profecto animam, hominis anima sagaciorem habere deberet, cum ne ille à se institutas horas, semper scire possit, & propterea horologia ipse inuenerit & constituerit, quibus temporis quantitatem elapsam metitur. Nonnulli concedunt naturalem & vt horas diei pulset non habere facultatem, sed certorum verborum obmurmurationem adhibendam esse, qua adhibita lapis suum officium faciat. Id praesente me aliquoties factitatum fuit. Sed neque verbis, aut spiritibus colludentibus, neque lapidi, sed manui, vt ante dixi causam motus tribuebam. Expertus enim postea, quoties volebam, lapidem tam rectè, vt nullus prorsus motus in manu mea obseruari potuerit, verberare coegi. Valeant itaque vanae vanorum hominum & magorum imposturae. Ga naar margenoot+Celebratur praeterea Turcoidis gestatio ad oculorum capitisque dolores leniendos & impediendos, ac à nonnullis inimicitias extinguere ac inter virum & vxorem amorem reconciliare creditur. |