Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijGenera, loci natales & magnitudo. Cap. CXV.TVrcoidis diro genera statuuntur. Orientalis & occidentalis. Orientalem vocant cuius color ad ceruleum potius quam viridem tendit. Occidentalem quae magis virescit, aut plus aequo albicat. Reperiuntur primi generis in Persia ac India Orientali, secundi in Hispania, Germania, Bohemia & Silesia ad Strigomum vrbem in prato Isere. In Persia lapidibus nigris adnascitur quasi excrementum aut illorum transudatio esset, ibique in maxima copia reperitur. Raro nucis iuglandis quantitatem excedere visa est. Ga naar margenoot+Tantae magnitudinis fertur esse in repositoria magni ducis Hetruriae ac in ea exsculpta Caii Iulii Caesaris effigies esse dicitur. Ego maiorem nuce auellana nunquam vidi. Porro orientales, duplices sunt, aliae colorem seruant perpetuo, illaeque vocantur de rupe veteri, aliae paulatim colorem amittunt ac viridescunt, ac de rupe noua vocantur. |
|