Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDignitas, valor & vsus turcoidis Cap. CXVII.TAntam authoritatem apud viros habet turcois, vt nemo, nisi elegantem aliquam nactus fuerit, manus bene ornatas, suoque luxui satisfactum putet. A faeminis enim nunquam gestari solet. Admodum magno precio non venditur; quia magna illarum ex oriente adfertur copia. Color precipuus precii index, considerant tamen gemmarii, num color constanter fit permansurus, eo enim casu, carior est quam ea quae colorem mutat, vel potius paulatim amittit. Ga naar margenoot+Quae auellanae magnitudinem aequat ac coloris gratiam habet, caelique sereni instar, nullisque venis nigrioribus obscuratur. 200. thaleris vendi aut etiam pluris potest. Minores viliores sunt ac corporis latitudo precii quantitatem constituit. Pisi maioris quantitate decem thaleris vendi possunt. Ga naar margenoot+Caeteris praefertur quae aeruginis depuratae colorem exactè refert, ac cerulei lactescentis virorem oculis gratum ostendit. Alii qui venas nigras habent aut plus aequo virides aut lactescentes sunt, prorsus contemnuntur tanquam viribus carentes. Mauritani Turcoidem quam peruzegi vel perozaa vocitant, in medicum vsum recipiunt. Mesues in electuario de gemmis, gemmam peruzegi praescribit quam interpretes smaragdum putant sed magno errore, vt Garsias ab Horto notauit, quia Turchesam intelligi vult eam, quae Arabicè, vt codex Mesues habet, Peruzegi scribitur, mutata nempe F litera in P, quae affinitatem magnam habent. |
|