Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDignitas, valor & vsus Molochitis. Cap. CXIII.QVia non admodum grata aspectui est molochites exiguam habet authoritatem, raroque annulis aut auro fastus gratia includitur. Sanitatis causa cum aliis lapidibus ignobilioribus ad brachialia admittitur. Praedicatur enim maximas habere vires & facultates. Ga naar margenoot+Gestantem mempe defendere ne tonitru vel fulmine laedatur, ne in animi perturbationem incidat, ne contagium ab alio accipiat, neve fascinetur, ob quam causam pueris appenditur, qui hac ratione à terriculamentis diurnis vel nocturnis ac omni fascinatione tuti existimantur. Ga naar margenoot+Superstitiosi & magi qui se solos sapientes opinantur Solis figuram lapidi insculpunt, vt ab incantationibus, malis spiritibus, ac venenatis ani- | |
[pagina 134]
| |
malibus securi sint. Ga naar margenoot+Ad syncopen, seuos dolores compescendos, hernias & casus impediendos, pro amuleto habetur. Puluis cum lacte propinatus fertur cardialgiam & colicam sanare, forte purgando.Ga naar margenoot+ Nam à quodam amico accepi sex granorum pondere antimonii instar purgare, quod tamen nunquam experiri ausus fui.Ga naar margenoot+ Idem puluis adiecto melle epotus, fertur menstrua promouere, vulneribus inspersus sanguinem sistere, linteolo humido impositus ac parti spasmo affectae applicatus eundem curare.Ga naar margenoot+ Nec non vino ardenti commixtus vlcera virulenta curare perhibetur.Ga naar margenoot+ Puerorum conuulsiones arcet gestata, eosque à nociuis casibus tuetur. Ga naar margenoot+Ventriculo etiam applicata. Cratone teste, eum corroborat, nec immerito cum Galenus Iaspidi viridi hanc facultatem tribuat, ac ista gemma olim pro Iaspide habita fuerit, & forte haec illa sit quae ad ventriculi robur conciliandum ab antiquis ita decantata fuit. Achati precio & valore par est. |
|