Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 129]
| |
IAspides propter colorum varietatem & elegantiam, variasque imagines quas exprimunt, quibus tanguam picturis ludit natura, vt olim non in minori authoritate quam Achates fuere, ita & nunc nisi in tanta copia reperirentur essent. Olim grammatias quae apud Indos reperiebatur ac aliquid purpurei admixtum interiecta alba linea habebat, caeteris praeferebatur. Secundum locum habebat quae roseum quiddam nacta erat. Tertium quae smaragdum imitabatur. Quartum quae sereni caeli colorem referebat. Nunc orientalis Iaspis, quae subceruleo, viridique colore obscura, sanguineis punctis conspersa est, caeteris omnibus praefertur. Ga naar margenoot+Haec si semiperspicua est, vulgo Heliotropii nomen habet, de quo lapide sequenti capite agam. Ga naar margenoot+Iaspis ad sigilla, hominum effigies, chlearia, pocula, cultrorum capulos, coronas praecarias, variasque res alias formandas, in vsu est. Ga naar margenoot+Iaspis Achatis precium non superat, quia illius elegantiae cedit. Quae tamen à natura variis coloribus, figuris aut imaginibus ornata est, venditoris arbitrio aestimatur. Habeo tales quam plurimas quae mihi tam gratae sunt, vt iusto & ordinario precio non sint venales. Vidi in serinio Imperatoris Rudolphi secundi Domini mei clementiss. quasdam, nemora, palustria loca, arbores, nubes & flumina ita naturaliter referentes, vt procul aspicienti non lapis, sed pictura putetur. Hae ab Imperatoria Maiestate in tanta authoritate sunt, vt ex compluribus quae diuersos colores habent, inuicem ritè applicatis, mensae supremum folium extrui iusserit. Id variis gemmis exornatum, variorum locorum, fluminum, arborum, montium, ciuitatum, ac nubium figuras picturae instar ita exactè refert, vt non satis quis naturae artificium & artificis diligentiam, solertiamque admirari possit. Iaspides enim ita connectere potuit, vt connectionis lineae vel non appareant, vel ad rem faciant, picturaeque munere, dum extremos arborum, aedificiorum vel montium ambitus faciunt, fungantur. Multis annis loboratum fuit vt opus dictum absolueretur. Ga naar margenoot+Id cum preciosissimum sit, quia multis aureorum milibus constat, ac admirandum, quod naturae artificium, ac artificis solertiam ostentet, inter mundi miracula recenseri, ac cum templo Dianae Ephesiae comparari absque iniuria potest. Iaspides itaque vt aliae gemmae quae figuras sibi à natura inditas habent inaestimabiles sunt, ac venditoris arbitrio precium illarum committendum est. Iaspis quia copiose inuenitur imitationem non meretur. Imitari tamen vidi à milite Hastato Imperatoris ita artificiosè vt non ni si duritie cognosci potuerit. Credo ex gypso calce lapidum puluere & sero lactis addito glutine massam fuisse.Ga naar margenoot+ Hanc variis tingebat coloribus, deinde dum pro mensae folio Iaspidem imitari vellet, inter quatuor ligna quadrangula, ne ad latera efflueret materia, ponebat massas variis coloribus tinctas pultisque instar diffluentes, atque antequam indurescerent, bacillo hinc inde ducto mouebat, eoque modo colores tanquam per anfractus ducebantur, venasque naturales Iaspidis referebant. Poterat idem artifex quas volebat figuras ita formare: imo lapidem à se factum & politum excauare ac frustum alterius coloris ad libitum inserere, quod ita coalescebat, quasi ab initio illi cormmixtum fuisset. Ex huiusmodi artificiosis lapidibus columnae | |
[pagina 130]
| |
ac statuae fieri possunt, multo elegantiores Iaspidibus, quas longa aetas duriores reddit. Fortassis antiqui simili vsi sunt artificio. |
|