Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijNatura, facultates & proprietates Iaspidis. Cap. CII.Ga naar margenoot+IAspidi ratione coloris ab authoribus diuersae facultates tribuuntur. Rubicunda mirificè sanguinis fluxum cohibet, non solum è naribus & haemorrhoidibus, verum è vulneribus fluentem. Sed ea eligenda quae sanguinis instar, per totum corpus absque alio colore rubet. Testari possum me, qui aliàs lapidibus & gemmis tantas vires quantas vulgus solet, non tribuo, cum in Phrisia orientali apud Illustrissimum Baronem à Kniphausen ad aliquod tempus degerem, credibile vix de Iaspidis viribus obseruasse.Ga naar margenoot+ Nam cum ancilla dominae fluxu mestruorum ita laborasset per aliquot dies, vt nullo modo sisti posset. Iaspidem rubram quam Dominus multis annis, vt aiebat, apud se habuerat, impolitam & rudem femori alligari iussi. Quo facto, subito mensium fluor substitit, nec rediit. Alius ex ipsius familia cum in pede vulneratus esset, nec sanguinis fluxus cohiberi posset, admoto lapide, extemplo impeditus fuit, licet vulnus non tegeretur. Memini me virginem Pragae curasse, quae sex annis haemorrhagia laborauerat ita vehementer, vt vix vnquam hebdomada praeteriret quin aliquoties illi sanguis efflueret. Haec cum nullis remediis iuuari posset, à me consilium petiit. Qui praetermissis aliis omnibus quae à medicis praescribi solent, vtpote quibus ad nauseam iam diu vsa fuerat, Iaspidem, cuius facultas ad huiusmodi symptomata mihi experientia nota | |
[pagina 128]
| |
erat, illi commodato do, vt collo appensam gerat. Paret illa sanguinisque fluxus ilico sistitur. Gestat per aliquot hebdomadas, nec redit fluxus. Cum itaque se prorsus curatam opinaretur, deponit gemmam, post paucos dies redit fluxus, iterum appendit iaspidem, cuius beneficio mox liberatur. Cum vero singularem huiusmodi facultatem & diuinam miraretur (vt mihi retulit) experiundi gratia aliquoties à collo deposuit gemmam, ac semper animaduertit redire fluxum, nec curari, quin iterum appenderet. Obseruauit tamen non statim seposita Iaspide redire, sed post multas prius elapsas hebdomadas, appensa tamen, statim sisti, ita vt nulli aliae causae fluxus inhibitio asscribi ab illa potuerit quam Iaspidi. Tandem cum per aliquot menses à corpore gemmam non deposuisset nec vnquam haemorrhagia rediisset; mihi gemmam reddidit, ac affirmauit per semianni spacium se liberam fuisse. Postea cum illam saepius conuenirem, affirmauit non redire amplius fluxum ac se omnino curatam esse. Tribuunt alii etiam viridi Iaspidi quae maculas rubicundas habet hanc facultatem, sed ego quod multoties expertus sum refero. Viridis collo ita appensa, vt circa ventriculi orificium pendeat, stomachum firmare, nauseam vomitumque prohibere, ac calculos vrinamque pellere traditur. Iaspis omnis conceptum firmat, partumque femori alligata promouet.Ga naar margenoot+ Gestata febres & Hydropes quae vel à debili concoctione vel à sanguinis nimio fluxu oriuntur, ne fiant corroborando ventriculum & sanguinem sistendo, prohibet. Ga naar margenoot+Nonus medicus etiam epilepsiam viridem Iaspidem arcere affirmat, idque & nunc à multis asseritur, qui si circa ensiformem cartilaginem per diem & noctem ab epileptico gestetur, aiunt si sudore corripiatur liberari à paroxysmo, sin minus emori, idque multoties fuisse probatum. Vires has omnes augeri putant, si argento includatur, non alteri metallo. Ga naar margenoot+Cogitationum etiam tumultum & inconstantiam, quae ex sanguinis impetu oritur prohibet. Ga naar margenoot+Calculi etiam generationem si portetur omnino arcere vulgo creditur. In quem scopum insculpitur illi scorpionis figura ea hora qua sol scorpionem ingreditur. Hoc enim tempore dum scalpitur putant à caelo peculiares vires ad calculum prohibendum suscipere, sed figuram quae neque qualitas neque substantia est aliquid posse & superstitiosum & stultum est existimare, vt suo loco in titulo quales vires gemmae habeant explicaui. Ga naar margenoot+Iaspis grammatias aut polygrammos appellata, quaeque virens smaragdo persimilis est, ac purpureum in se quid continere videtur, albaque cingitur linea ad venena quaeuis vt & aliae omnes ad venena quaeuis pro amuleto gestatur.Ga naar margenoot+ Grammatias si albas duas lineas decussatim, vt crucis figuram referant, habeat, praedicatur ferentem contra aquae iniurias & submensionis periculum tueri. Ga naar margenoot+Cruciferae Iaspides quae in Misnia inueniuntur virides, quales multos in scrinio rerum exoticarum apud ducem Saxoniae vidi, candem ad aquae pericula dicuntur habere facultatem. Casum impedire & excipere Iaspidem gestatam ac sudorem compescere multi credunt. Iaspis dragmae pondere deuorata menses sistere scribitur. |
|