Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 127]
| |
PRopter colores varios quos habet Iaspis diuersa habet nomina, aut in diuersa genera discernitur. A loco vbi reperitur etiam illi nomina data sunt. Deinde à commixtione cum aliis gemmis, à fumi, terebinthinae, aeris & rosarum colore, capnitis. Therebinthiusa, aeriusa & rosea vocatur. A loco natali Thermoduntiaca, Phrygia, Thracica, Calcidica, Assyria, (alias Grammatias vel polygrammos virens & smaragdo quadantenus similis pellucens crassiori tamen materia, purpureum quoddam in se continens albaque linea interdum signata) Persica, Cappadocica, Indica, Cypria, Americana & Germanica vocatur. A commixtione cum Achate Iaspachates, cum onyche illa quae niuem imitatur ac cristallo similis est (quam hodie calcedonium vocant) Iasponix à Plinio appellatur. Quae cum sarda miscetur sardoiaspix dici potest. Cum variis enim gemmis coalescit. Habeo vnam quae Amethistum, Sardam, Calcedonium distinctis locis in se habet. Inuenitur in multis Germaniae locis. Corae in Misnia effoditur sanguineo & flauo colore, ad strygam è duobus Lygiorum montibus turcoidi non absimilis (Borea forte Plinii)Ga naar margenoot+ & ad salam nigra rubens, item ad Pagum Cauffangam rubra, sed spuria, multisque aliis inlocis extrahitur. In Bohemia rubras, sanguineas, purpureas, albas, variisque coloribus intermixtas, ac pulcherrimas, mirabilique naturae artificio compositas, collegi quamplurimas. Tanta mole reperitur, vt magnae statuae ex ea elaborari possint. |
|