De Heliotropio. Cap. CIV.
HEliotropius gemma à sale nomen habet, ἥλιον solem, τροπὴν versionem significat. Causam nominis explicat Plinius, quia videlicet in vas aquae proiecta fulgorem Solis accedentem percussu sanguineo mutat, maximè Aethiopica. Gemma est viridis sanguineis punctis vel venis distincta, ac hodie Iaspis orientalis vocatur, apud nonnullos pristinum nomen retinet, praesertim cum ex parte translucet. Hac enim ratione peritiores gemmarii à Iaspide distinguere volunt.