Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Achate. Cap. XCV.Ga naar margenoot+PRoxima forma & coloribus Onychi Achates. Onyx zonis ornata est, Achates nequaquam. Nam loco zonarum lineas aut maculas variis coloribus, quae variarum rerum imagines exhibere videntur, à natura mirabili modo exornatur. Inueniuntur enim quae nemora, flumina, arbores, animalia, fructus, flores, herbas, nubes & quicquid excogitari possit non obscure referant. Ga naar margenoot+Celebratur ab authoribus Pyrrhi regis Achates, in qua spectabantur nouem Musae, & Apollo cytharam tenens, non arte, sed sponte ita discurrentibus maculis & coloribus, vt Musis quoque singulis redderentur insignia, non secus ac si arte elaborata fuisset. Huic similis est Achates quam refert Camillus Leonardus Pisaurensis se vidisse. Quae septem arbores in planitie collocatas pulcherrime referebat. Ga naar margenoot+Ego apud me seruo Achaten quae non maior vngue medii digiti, circulum ita exactè fusco colore notatum habet, vt circino perfectior exarari non posset. In circuli medio Episcopi cum mythra effigies exacta apparet. Deinde si paululum inuertatur alterius imago visitur. Quod si iterum vertatur duae imagines apparent, & mulieris & viri; alioque modo inuersa adhuc alia, ita vt aliquot effigies mirabili naturae artificio in illa conspiciantur. Sed aliquae ita leuiter coloribus tinctae sunt, vt perspicacem oculum desiderent. Ga naar margenoot+Differt Achates à Iaspide duritie & leuore. Iaspis enim etsi omnes colores habeat, quos Achates, tamen mollior est ac ex crassiori terrestri materia conflata & Achate magis opaca, quae ex tenuiori constat: ob quam causam exa- | |
[pagina 125]
| |
ctè poliri à sculptoribus potest. Iaspis semper puluerulentum quid in se habere videtur, neque alia differentia est inter Iaspidem & Achaten. Interdum Achates semitranslucet, quod in ea laudatur. |
|