Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijGenera, loci natales & magnitudo Achatum. Cap. XCVI.
QVia infinitis coloribus variat Achates, hinc fit multa nomina apud veteros habuisse. Vocatur enim Phassachates, Sardachates, Haemachates, Cerachates, Leucachates, Dendrachates, Antachates, & Perileucos, Leonina quae leonis pelli similis est, ac Italis Brocatella vocatur. Nomina partim à colore,Ga naar margenoot+ partim à forma quam referunt, partim ab aliis gemmis, quibus admixta est achates, dantur. Ab adnata illi Sarda, Sardachates, à colore albo leucachates, à forma arboris quam refert, dendrachates vocatur, & corallachates à coralli forma. |
|