Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijImitatio Onychis seu adulterium. Cap. XCIV.ONyx simplicior vix vnquam solet ab aliquo imitari. Illa vero quae corpus album à nigro distinctum habet quam saepissime: vt nempe caelata, postea pro Cameo diuendi possit. Ga naar margenoot+Fit autem hoc modo conchae paruae marinae, quibus mulieres Italicae ad fucum vtuntur, in pollinem redigantur, ac in succum limonum, aliquoties per filtrum depuratum, ponantur, ita tamen vt succus tribus aut quatuor digitis supra natet. Sinatur ita per decem dies succus bene coopertus in calore. Postea effunde succum, residentiam aqua elue ac tere in Porphiritide albumine oui, prius optimè conquassato, ac in formas proiicito. Postea non formatam partem externam, optime expolito, vt supra stratum nigrum optimè & dextrè collocari possit, & fraus non cuiuis facile innotescat. Inter terendum alii colores optimè triti addi possunt, ita vt Sardonyx hac ratione etiam fingi possit, nec minus aliae gemmae aliive lapilli preciosi. |
|