Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijMagnitudo, dignitas, valor & vsus Onychis Cap. XCII.TAntae interdum magnitudinis est Onyx, vt columnulae inde fieri possint. Romae enim in Basilica S. Petri sex columnulae Onychinae conspiciuntur. Coloniae Agrippinae in templo trium regum, referente Agricola, onyx extat latior palmo candidis venis sic distincta, vt duorum iuuenum capita exprimat, ac rursus aliis nigris vt serpentem effingat. Appianus quoque testatur Mythridatem Ponti regem circiter duo millia poculorum ex Onyche in suo thesauro habuisse. Verum non solum ex onyche, sed sardonyche & calcedonio factitata fuisse certum est, cum Sardonyx & Calcedonius apud veteres pro Onyche haberentur. Onychina pocula apud Romanos myrrhina vocabantur, vt praecedentibus capitibus admonui. Ga naar margenoot+Quanta autem myrrhina vasa fuerint in dignitate ex variis authoribus colligere licet. Nunc etiam in precio sunt, non solum pocula, sed statuae, effigies ac magines, quae ex onyche elaborantur. Onychen tamen Sardonyx precio superat. Caeteros omnes valore & dignitate vincunt, qui subcerulei sunt, ac in imo nigredinem habent; à Iudaeis imprimis expetitae. Nam apud eos in magna existimatione est onyx, fortassis quia vna fuit ex 12. illis gemmis quae rationali Aaronis insertae fuerunt. Quanquam hac de re nihil certi constitui possit, cum authores multi aliam gemmam quam Onychen fuisse existiment. Ga naar margenoot+Iudaei tamen traditione continua Onychen eam quae subcerulea est, tanquam vnam ex numero 12. gemmarum colunt, ac propterea magni faciunt, tantique quanti Sardonium; imo pluris aliquando aestimant. Pocula, statuae ac imagines ex Onyche, satis caro precio venduntur, aliàs raro caelaturae precium excedunt, subceruleis tamen exceptis qui vt caeteris digniores, ita interdum caro precio diuenduntur, quod venditor pro emptoris luxu & appetitu statuit. Ga naar margenoot+Posteriores isti figuris conuexis elaborari solent, tumque Camei vel Chamehuiae vulgo vocantur. |
|