Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijOnychis genera, loci natales, & magnitudo. Cap. XCI.ONychum genera vel à loco vbi inueniuntur, vel à coloribus distinguuntur. Onyx Arabica nigra est, candidis zonis multisque modis colores in ea componuntur. Ga naar margenoot+Dum zona alba imagine scalpitur ac nigra zona loco strati substernitur, à nonnullis Memphites, hodie Camehuia vocatur à Gemmariis, quasi alia gemma esset. Sic albam onychen hodie Calcedonium vocant, quam praecedenti capite descripsi. Ga naar margenoot+Ego hanc differentiam inter Sardonychen, Calcedonium & Onychen pono. Quod Sardonyx sit dum onychi sardius, aut corneoli rubicundus color distinctè, adiunctus est. Calcedonius dum abest rubicundus & niger color distinctus; Nam confusi & mixti, quasi aqua exigua portiuncula rubedinis vel nigredinis tincta esset, adesse possunt. Onyx vero propriè dum adest niger & abest rubicundus. Varia itaque Onychum sunt genera. Aliae enim nigrae prorsus, aliae cum albedine, cum fusco, flauo, lacteo, subceruleo, corneoque colore miram varietatem ostentant. Omnes zonas vel lineas habent, quibus colores à sese mutuo distinguuntur. Ga naar margenoot+Quae nigerrimo colore translucet Plinius, vt supra dixi, Morion Indicam vel pramnion | |
[pagina 123]
| |
vocat. Ga naar margenoot+Istius generis est fortè Obsidianus lapis nigerrimi coloris aliquando & translucidi crassiore visu, ex quo gemmas multi faciunt. Habetur in Aethiopia traditurque in Hispania nasci prope Oceanum, Plinio teste. Nunc vix constat quis sit iste lapis. Ego pro onyche non habeo quae zonis aut lineis albo colore tinctis caret. Ga naar margenoot+Hispania hoc tempore mittit calculos nigros splendentes zonis candicantibus intersectos, quorum puluis in pollinem redactus, cum vino propinatur, non sine fructu ad calculum. Ex India occidentali lapis quidam niger adfertur, quem aliqui etiam inter onychum genera haberi volunt; hic sulcis celatur, imoque ventri affigitur cucurbitularum instar, ad ilei dolores.Ga naar margenoot+ Sed nec hunc quia zonis caret pro onyche habeo. Reperiuntur omnia genera in India, Arabia, Armenia, Ponto, America & Europa. |
|