Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Onyche & Camehuia. Cap. XC.ONyx Graecè est vnguis, vnde & nomen gemmae. Humani enim vnguis similitudinem colore & splendore vt plurimum refert. Translucet raro, opaca enim est. Constat plerunque colore & albo & nigro, qui à se inuicem ita distinguuntur, vt arte distincti videantur. Nigram Plinius Morion Indicam vel pramnion vocat. Corneus etiam color in illis saepe visitur cingentibus candidis venis aut zonis oculi modo interuenientibus, Germanicè onykel, Italicè nicolo vocatur, quo nomine etiam Sardonychen appellant: confundunt enim has duas gemmas, fortassis quia olim etiam sub onychis tanquam generis nomine continebatur. Plinius onychen vocat eam quae plurimas variasque cum lacteis zonis habet venas omnium in transitu colore inenarrabili, & in vnum redeunte concentum suauitate grata. Ga naar margenoot+Dioscoridis onyx, alabastrum est, quia id vnguis colorem refert. |
|