Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt–
[pagina 122]
| |
COmmendatur Calcedonius contra omnia atrae pilis symptomata, hoc est tristitiam, timorem, daemonumque insultus. Nec desunt authores vani, qui gestanti victoriam (quae tantum à Deo datur) promittant. Ex India occidentali afferuntur nonnulli modice translucidi ex albo pallescentes, nonnulli lacteis zonis distincti, quos praedicant appensos valere ad lactis vbertatem. Hodie propter copiam non magni fit. Si tamen maiora frusta egregiè sculpantur, nec desit color insignis magno interdum vendi possunt: ac non multo viliori precio quam Sardonyx. Adulterium Calcedonius vix meretur. Sic tamen imitaberis. Igni ad colliquefaciendum, cristallum immittes, argenti calcis parum remisceto, per diem fornaci immorari sinito & habebis. |
|