Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijGenera, loci natales, dignitas & vsus Calcedonii. Cap. LXXXVIII.PLinius, vt dixi, marem à faemina distinguit, ac imbre diuino generari, lunaque plena maximè reperiri, olim putatum fuisse, atque in Nasamoniis montibus nasci, deinde & apud Thebas in Aegypto, verum praedictis obscuriores, magisque fragiles, venosi & morientis carbonis instar, non absimiles scribit. Calcedonii hoc tempore in orientales & Europeos distinguuntur. Qui colore aliquo diluti, duri ac oculis grati sunt pro orientalibus habentur. Tales sunt in quibus purpura vel ceruleum quid albo permixtum, aut grata quaedam laccae rubedo (quales apud me complures, qui pro veterum charcedoniis haberi possunt, seruo) apparet. Qui terreum aut obscurè candidum habent colorem caeteris ignobiliores sunt, ac in tota Germania passim inueniuntur. Hos etiam in Belgio circa Louanium in agro Heuerensi & prope Bruxellam reperi. Qui flauedine aut rubedine ingrata transparent, etsi pro orientalibus non habeantur, tamen proximè praecedentes dignitate antecellunt. Ga naar margenoot+Tales dicuntur mirae magnitudinis in Lotaringia reperiri, ac ferro percussos, authore Symphoriano Campegio sonoros esse; aduersus raucedinem vtiles, quod vocem clariorem efficiant. Ga naar margenoot+Caeteris omnibus praefertur in quo ceruleus, albus & flauus ruberque color confusus apparet, quique soli expositus iridis colores radiorum reflexu ostentat. Nam distinctum colorem rubrum vel nigrum non habet. Dum ruber adest sardonyx est, dum niger onyx. Ex hoc olim pocula illa & vasa myrrhina appellata, quę tanto in precio apud Romanos fuerunt, elaborata fuisse, quemadmodum ex sardonyche & onyche, vt superiori capite annotaui, non dubito. Olim sardonyx & calcedonius pro onyche habiti fuerunt. Ga naar margenoot+Hinc fit pocula illa 2000. numero Mythridatis ex omni specie Onychis (vt sardonyche, calcedonio aliisque) elaborata, ex onyche facta fuisse scribant authores. Species enim omnes generis nomine continentur. Hoc tempore etiam pocula effigies principum, coronae pensiles aliaque infinita ex calcedonio fiunt. Praecipuus vsus est ad sigilla, quia cera illi non adhaeret. |
|