De Calcedonio, vel Charcedonio. Cap. LXXXVII.
CHarcedonios Plinius inter rubini genera recenset, ac nigrioris aspectus, carbunculoque pallidiores & obscuriores videri, igne tamen vel sole & inclinatione acrius quam caeteros excitari, vmbrante tecto purpureos videri, sub coelo flammeos, contra radios solis scintillare, ceras liquefacere, asserit. Duo etiam facit genera, masculum & foeminam. In masculis stellas intus ardere, feminas vniuersum fulgorem extra se fundere scribit. Quae omnia