Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe sardonyche ac Cameo. Cap. LXXXIIII.SArdonyx ex sardio & onyche à natura simul compositis gemma est. Huic interdum aliae gemmae adnascuntur, verum à sardio & onyche tanquam praecipuis denominationem habet. Constat plerunque sanguineo, albo & nigro colore; qui à se inuicem circulis aut zonis ita distinguuntur vt arte facti videantur. Quae carneo colore carent sardonychis nomine non sunt appellandae. Ga naar margenoot+Hodie à gemmariis & onyx & sardonyx Nicolus vocatur, communiter tamen ille qui ex nigris & albis zonis constat, vt in capite de onyche explicabo. Dum crusta vnius coloris scalpitur ac alterius coloris pro strato relinquitur tum gemmarii Camehuyam vel Cameum vocant, siue onyx siue sardonyx sit. |
|