Dignitas, valor & vsus corneoli. Cap. LXXXIII.
APud Hebraeos olim in summa authoritate extitit, Quia prima gemma fuit quam Deus rationali inseri iussit, quod Aaron summus Pontifex supra pectus gestabat. Quanquam ludaei existiment rubinum fuisse. Verum illis à quibus gratia omnis diuina ablata est hac in re credendum non est, sed 70. interpretibus & scriptoribus ecclesiasticis ac Iosepho; qui etsi non sardium, tamen sardonichen ex sardio & oniche constantem, non rubinum interpretatur. Apud Romanos etiam in satis magna dignitate fuit. Eo enim ad sigilla vtebantur, quia ceram non recipit, ob duritiem, cuius beneficio ab aqua non facile hebetatur. Nunc quia praestantiores gemmae in maiori copia inueniuntur dignitatem suam non parum amisit. Ad sigilla tamen, & faeminarum manubrial exornanda inter gemmas sanitatis (vt vulgo vocantur) recipitur. Caelaturae precium non superat nisi nucis iuglandis magnitudinem excedat. Tum enim quia ad sanguinis fluxus sistendos expetitur venditoris arbitrio aestimatur, & aliquando duobus, tribus aut etiam quatuor thaleris diuenditur.
Vitro simili colore praedito, vt aliae omnes gemmae adulteratur.