Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijGenera & loci natales, dignitas & precium sardonychis. Cap. LXXXV.INfinita eius sunt genera si coloris diuersitas, diuersa genera statuere debet. Nam in his ludit natura. Si rubedo ad cocci vel laccae colorem vergat, vulgo Incarnati vocantur.Ga naar margenoot+ Colorum varietas dignitatem auget. Interdum | |
[pagina 120]
| |
enim in iis purpureus, ceruleus, roseus, flauusque apparet circulus, cui Basis quaedam (vt Arabibus) nigerrima, Indis cerea vel cornea substernitur. Praeferuntur aliis quibus candidae vel purpureae aut roseae zonae aut etiam ceruleae sese ex ordine citra alterius rei intermixtionem ita subsequuntur, vt iridis aliqua forma referatur. Quaecunque zonas non vnitas, sed diffluentes habent, & mellei coloris sunt, ac feces in se habere videntur, tanquam ignobiles non sunt in precio. Sardonyche primum vsus apud Romanos dicitur fuisse Scipio Africanus, vt tradit Demostratus, quae postea Romanis & Indis ab iis persuafis fuit celebris. Ga naar margenoot+Puto vasa Myrrhina olim ita decantata ex haec gemma fuisse fabricata. Vidi enim partes poculorum olim caelatas. Quae iridis varios colores, vt de Myrrhinis scribitur, anhelabant. Ga naar margenoot+Porcellana enim vasa (quae hodie ita vocantur,) excocta igne ac ex terra subtiliori pingui conflata sunt, ac ex Chyna huc deferuntur, & nequaquam antiquorum myrrhina vasa ita decantata esse, existimo. Scribitur de Mythridate Pontis rege, quod ex onyche 4000. poculorum habuerit. Inde coniicio non ex simplici onyche, sed ex sardonyche & calcedonio, elegantioribus, regiisque mensis dignioribus gemmis & quae fortassis à suis nomine non distinguebantur etiam pocula fuisse elaborata. Prima dignitas Indicis altera Arabicis datur. Inuenitur quoque in Germania, Bohemia, Silesia locisque vicinis: sed raro absque fecibus sunt; saepe etiam melleum in se colorem habent, nec zonas aut circulos à se ita exacte distinctos vt orientales. Sardonychum magna frusta, vt pocula & scyphi inde elaborari possint inueniuntur. Hinc fit exiguas ad sigilla coronas nisi coloribus excellant, vix caelaturae praecium bis superare. Magna frusta eleganter caelata vigecuplo interdum caelaturae precium excedunt. Coloris varietas & elegantia praecipui valoris sunt indices. |
|