Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijGenera, loci natalis, & magnitudo sardii. Cap. LXXXI.SArda primum Sardibus reperta, vt Plinius asserit, sed laudatissima circa Babilonem haerens in saxi corde. In India trium generum. Rubrum & quod demium vocant à pinguedine. Tertium quod argenteis bracteis sublinitur. Indicae praelucent, crassiores sunt Arabicae. Inueniuntur & circa Leucada Epiri, & circa Aegyptum quae aurea bractea sublinuntur. Mares excitatius fulgent, faeminae pinguiores sunt & crassius nitent. Hactenus Plin. Albertus magnus sardam à corneolo distinguit nominum copia deceptus; eadem enim gemma est. Ga naar margenoot+Nisi velit corneolo albo sardae nomen tribuere, & rubro sardii vel corneoli. Franciscus Rueus aliud caput de sardio, aliud de corneolo habet: fortassis orientalem sardium nostratem corneolum statuit. Durior enim ille isto ac alio nomine dignus. Ga naar margenoot+Apud me tria genera sardii vel corneoli seruo. Primum rubrum à me supra descriptum, alterum exigua sanguinis rubedine tinctum ac semiperspicuum. Tertiumque subflauescens ex rubedine. Laudatissimus Corneolus in Sardinia inuenitur. Secundum locum obtinet qui in Epiro & Aegypto reperitur. Sed Babylonius caeteris praefertur. Indici & Arabici etiam non contemnendi, vt nec Europei. Nam ad Rhenum, in Bohemia, Silesia aliisque regionibus, quales apud me habeo, praestantes inueniuntur. Aliis lapidibus adnasci solent. |
|