Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 118]
| |
HActenus de perspicuis & transparentibus gemmis egi: nunc de semiperspicuis aut semiopacis agendum. Nobilitate autem caeteris praestantior videtur Sardius, prima gemma rationali Aaronis imposita, quam Iudaei putant rubinum fuisse, nunc Sardius, Corneolus vel carneolus appellatur. Italicè, Gallicè & Germanicè paucis litteris mutatis idem nomen retinens. A carne sanguinolenta cui similis est colore, nomen carneoli vel corruptè corneoli habet. Sanguinis biliosi vel subcitrini colorem exactius refert. Semiperspicuus est, loturae carnis similis. Nam in corpore ipsius quasi rubrica aut caro pellucere, sed offundi obscura nubecula videtur. Ga naar margenoot+Plinius sardam apud antiquos frequenti in vsu fuisse asserit, precipuè ad sigilla: nihil enim cerae in signo tenet. Ga naar margenoot+Serapionis sarda alia ab hac videtur; Eam vocat Hager albuzedi ac lapidem rubentem languidius quam hiacinthus ac liuidius esse dicit, ac adferri ex Oriente rudem, obscurum, perpolitum nitere, oculos tactu roborare, paleasque capillis affricatum trahere vt magnes ferrum, idem asserit. Quae omnia succino conueniunt, quod Hiacinthi vulgaris colorem exactè refert. |
|