Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDignitas, valor & facultates. Cap. LXXIX.Ga naar margenoot+MAgno est in precio apud Indos, qui sibi persuadent eius qui hanc gemmam gestat diuitias non posse imminui, sed semper incrementum facere & augeri. Ait Garsias ab Horto se expertum, lineum pannum ita compressum vt ipsius gemmae meditullium siue oculum tangat, nullo igne vri posse. Id scio verum esse, verum (quod ille non animaduertit) gemmae viribus aut facultatibus tribuendum non est, cum omni lapillo idem contingat ad modicum tempus. Ignis enim flamma neque statim lapillum ignitum facere, neque partes panni complecti propter compressionem vt exurat, potest. Reiicit enim ac repercutit à se flammam lapillus, vt ignis vrat, corpus vere attingere & complecti debet. Id quilibet ex tempore filo alligato lapillo ac flammae candelae adhibito experiri poterit, Ga naar margenoot+Apud Indos tanto, vt dixi est in precio: vt qui in Lusitania 90. aureis aestimatus fuit, in India 600. venditus fuerit. Potest itaque precio opalorum aestimari minoris vel pluris, prout elegans est, variisque coloribus ornatus, nihil enim hic certi statui potest. |
|